PL 24, col. 709

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

hospitium Dei est, Ecclesiam ejus conetur evertere.
Et nunc ego loquar judicia mea cum eis. Ἀποσιώπησις
est, juxta illud Virgilianum [(Aeneid. I)] :
Quos ego . . . sed motos praestat componere fluctus.
Dicturus itaque prospera, retinet se, et tristibus jungit
tristia. Haec enim sunt judicia, quae cum populo
quondam suo loquitur Deus, ut sciant se juste sustinere
quae sustinent.
[(Vers. 13.)] Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas
currus ejus: velociores aquilis equi illius. Vae
nobis, quoniam vastati sumus. Ventura cernit praesentia:
et Babylonium describit exercitum: cujus curruum
rotarumque strepitus tempestati saevissimae 868
comparatur, et equorum velocitas aquilis jungitur.

Quod cum Propheta dixisset, et quasi venientes
hostes digito demonstrasset, populus ingemiscit,
et nequaquam futura, sed facta jam sentit dicens: Vae nobis, quoniam vastati sumus.
Hoc idem refertur
ad Ecclesiam, quod quotidie veri Nabuchodonosor
nos impugnet exercitus, et currus Pharaonis, omnisque
ejus equitatus aquilarum impetum superet.
Quod si intelligat vir Ecclesiasticus, credens illi sententiae: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris,
dicet: Vae nobis, quoniam vastati sumus [(Ezech. XXXIII,
11)]
.
[(Vers. 14.)] Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut
salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes
noxiae? Dicenti populo: Vae nobis, quoniam vastati sumus,
respondet Propheta, immo per Prophetam

Deus: Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, illa aqua
de qua et Isaias loquitur: Lavamini, mundi estote [(Isai. I, 16)]
,
aqua baptismi salutaris, aqua poenitentiae.
Ad metropolim autem loquitur Judaeorum, ut per
urbem intelligantur populi: Usquequo iniquis cogitationibus
subjaces, quae procedunt de corde tuo?
Cor autem in Scripturis sanctis pro sensu et anima
debemus accipere.
[(Vers. 15.)] Vox enim annuntiantis a Dan, et notum
facientis idolum (vel dolorem) de monte Ephraim. Juxta
situm terrae Judaeae, divinus sermo nunc loquitur.
Dan enim tribus juxta montem Libanum et urbem
quae nunc dicitur, Paneas, Aquilonem respicit: unde
venturus est Nabuchodonosor. Idolum autem Bel, vel
dolorem vel iniquitatem de monte Ephraim venire

describit. Post tribum quippe Dan, succedit terra
Ephraim, per quam venitur Jerusalem. Dan interpretatur judicium:
Ephraim, ubertas. Veniet igitur
judicium Domini in terram delinquentem Domino,
cum omni ubertate supplicii.
[(Vers. 16, 17.)] Dicite gentibus: Ecce auditum est in
Jerusalem, custodes venire de terra longinqua et dederunt
super civitates Juda vocem suam: quasi custodes
agrorum facti sunt super eam in circuitu, quia me ad
iracundiam provocavit, ait Dominus. Vult omnes in
circuitu nationes Dei nosse sententiam: et flagellata

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.