PL 24, col. 710
Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
Jerusalem, cunctos recipere disciplinam. Celebri,
inquit, in Jerusalem sermone narratur, adversarios
venire de terra longinqua, et fremitum contra eam
surgere ululantis exercitus, qui tam diligenter obsideant
civitatem et claudant urbem munitionibus, ut
non tam adversarios putes esse, quam agrorum vinearumque
custodes. Hoc autem totum factum est,
non hostium viribus, sed culpa Jerusalem: quia
Deum ad iracundiam 869 provocavit. Si enim in
porcos non habent potestatem adversariae fortitudines,
quanto magis in homines, et homines quondam
civitatis Dei?
[(Vers. 18.)] Viae tuae, et cogitationes tuae fecerunt
haec tibi: ista malitia tua, quia amara [Vulg. addit quia], tetigit cor tuum.
Facit apostropham ad urbem
Jerusalem, quod viae illius et cogitationes, quibus et
opere, et sermone peccavit, fecerunt ei venire omnia,
quae evenerunt: malitiamque illius, quae per se
amara sit, fetigisse cor illius, et animae interna penetrasse.
Quidquid ergo nobis accidit, nostro accidit
vitio, qui dulcem Dominum in amaritudinem
vertimus, et cogimus saevire nolentem.
[(Vers. 19, 20.)] Ventrem meum, ventrem meum doleo:
sensus cordis mei turbati sunt in me: non tacebo,
quoniam vocem buccinae audivit anima mea, clamorem
praelii. Contritio super contritionem vocata est: et vastata
est omnis terra. Repente vastata sunt tabernacula
mea, subito pelles meae. Ubi nos juxta Symmachum
posuimus, turbati sunt, et in Hebraeo scriptum est,
HOMA ( ); Septuaginta et Theodotio posuerunt
μαιμάσσει:
quod verbum usque in praesentiarum
quid significet, ignoro. Aquila autem posuit ὀχλίζει
quod et ipsum tumultum sonat. Hoc de verbo dictum
sit, super quo scio apud plerosque magnum esse
certamen. Vox autem Prophetae, et per Prophetam
Dei loquentis inducitur: quod doleat super contritione
populi sui, et instar hominis viscera ejus interna
lacerentur. Quomodo et Salvator super Lazari
morte doluit [(Joan. XI)] : et planxit Jerusalem, ne celaret
dolorem silentio [(Luc. XIX)] : omnisque clangor
buccinae et fremitus praeliorum, illius turbat affectum,
dum mala cumulantur malis, et universa duarum
tribuum terra vastatur. Dum non putabam, inquit,
tabernacula quondam et pelles meae, Babylonio
exercitu furente, populata sunt: et in praedam
hostium mea quondam cessere hospitia. Loquitur
autem hoc idem Deus, quando seditionis [Al. seditiones]
turbas atque discordias cernit in Ecclesia
et in conventiculis suis clamare perdicem [ Al. per
diem], et Dei requiem in bella converti. Unde sequitur:
[(Vers. 21.)] Usquequo videbo fugientes [Vulg. fugientem],
audiam vocem buccinae? Vel fugientes regem
Babylonium, vel fugientes me, et a meo servitio
recedentes.
[(Vers. 22.)] Quia stultus populus meus me non cognovit: