PL 24, col. 711

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

filii insipientes sunt et vecordes. Sapientes sunt
ut faciant mala: bene autem facere nescierunt. Causa
contritionis, vastitatis, 870 fugaeque et buccinae,
quia stultus factus est populus, non natura, sed studio
voluntatis. Ipsaque stultitia hinc probatur: quia
non cognoverunt Deum, et pro filiis sapientibus,
stulti filii facti sunt et vecordes. Quae enim major
potest esse stultitia, quam, cognoscente bove possessorem
suum, et asino praesepe Domini sui, Israel
Dominum non cognoscere, et praesentem contemnere
quem semper videre cupiebat? Quodque infertur: Sapientes sunt ut faciant mala: bene autem facere nescierunt,
hic sapientia pro malitia accipienda est, juxta
quod et filii saeculi hujus sapientiores sunt filiis
lucis: et villicus iniquitatis quaedam sapienter fecisse

narratur [(Luc. XVI)] ; et serpens in paradiso prudentior
cunctis bestiis legitur [(Gen. III)] . Illa est ergo
vera sapientia quae Dei timori jungitur. Alioquin ubi
insidiae sunt et tergiversatio, non sapientia, sed versutia
et calliditas appellanda est. Pro eo, quod nos
diximus, quia stultus populus meus me non cognovit,
Septuaginta transtulerunt: quia principes populi mei
me non cognoverunt: ut magistrorum sit magis culpa
quam populi Dei scientiam non habentis.
[(Vers. 23 seqq.)] Aspexi terram, et ecce vacua erat
et nihili: et coelos, et non erat lux in eis. Vidi montes,
et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt.
Intuitus sum, et non erat homo, et omne volatile coeli
recessit. Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes
urbes ejus destructae sunt a facie Domini, et a facie irae

furoris ejus. Propheta cernit in spiritu quae ventura
sunt, ut audiens populus terreatur, et, acta poenitentia,
nequaquam sustineat quae formidat. Vacua
terra est, habitatore deleto. Coeli non habent lumen,
terroris magnitudine, populo non vidente. Ipsi montes
et colles intuta habent latibula, et per ὑπερβολὴν
moveri videntur atque turbari. Intuitus est, et huc
illucque circumspexit, et ne avis quidem potuit inveniri.
Iram enim Dei et muta sentiunt elementa,
et irrationalia pertimescunt animantia. Hoc verum
esse, nunc totus orbis demonstrat, ut caesa hominum
multitudine, volatilia quoque, quae solent habitatores
sequi, abierint et perierint. Ipse quoque Carmelus
qui mari imminet magno, oleis consitus et
arbustis, vineisque condensus ad tantam veniet solitudinem,

ut eremi habeat vastitatem. Omnes quoque
urbes desertae fient, et universorum malorum
haec causa est, quod vitio populi delinquentis ira
Domini concitata sit. Quidquid 871 juxta historiam
de Jerusalem diximus et Judaea, referamus ad
Ecclesiam Dei, cum offenderit Deum, et vel vitiis
fuerit vel persecutione vastata, et ubi quondam erat
virtutum chorus atque laetitia, ibi peccatorum et
moerorum multitudo versetur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.