PL 24, col. 712

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

[(Vers. 27, 28.)] Haec enim dicit Dominus: Deserta
omnis terra, sed tamen consummationem non faciam:
lugebit terra et maerebunt coeli desuper, eo quod locutus
sim [Al. sum]. Cogitavi, et non poenituit me; nec aversus
sum ab eo. Mixta irae misericordia Dei, omnis
terra deseritur, sed non fit consummatio ut sint qui
intelligant clementiam ejus. Coelum quoque triste
videbitur desuper, et ipsa terra lugebit, eo quod
Domini sententia ad finem usque pervenerit, nec
poenituerit eum super his quae cogitaverit et locutus
sit. Poenitentia autem Dei dicitur, quando aufertur
praedicta sententia, et ira saeviens ad finem usque
non pervenit. Minatus est per Jonam: et impendentem
gladium lacrymarum et gemituum multitudo
superavit [(Joan. III)] .

[(Vers. 29.)] A voce equitis, et mittentis sagittam
(sive intendentis arcum) fugit omnis civitas (sive regio).
Ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes. Quodque
sequitur: Et ingressi sunt saltus, sive speluncas,
a Septuaginta additum est. Describit autem sermo
divinus Babylonii furentis exercitum, quod a tremore
ejus cunctus populus dereliquerit civitatem, et
ardua quaeque conscenderit; et tamen iram Domini
non potuerit declinare. Quidquid autem, ut supra
diximus, in historia intelligitur contra Jerusalem,
refertur ad Ecclesiam, cum offenderit Deum, et tradita
fuerit adversariis, vel persecutionis tempore,
vel certe vitiis atque peccatis.
[(Vers. 30.)] Tu autem vastata quid facies? Pro vastata,
quod Hebraice dicitur SADUD ( ), quod solus

interpretatus est Aquila, alii transtulerunt, miseram
atque miserabilem, culpa sui, quae clementem offenderit
Deum. Denique sequitur:
Cum vestieris te coccino, et [Al. cum] ornata fueris
monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra
componeris: contempserunt te amatores tui: animam
tuam quaerent. Sub figura mulieris adulterae loquitur:
cum semel offenderis Deum, et quasi virum tuum
reliqueris Creatorem, frustra ornamenta perquiris.
Contempserunt te daemones amatores tui, et nequaquam
stupri immunditiam, sed animae tuae quaerent
interitum. 872 Hoc idem intelligendum spiritualiter
contra eos, qui conjugales affectus et verae fidei
pudicitiam perdiderunt. Si te, inquit, vestieris coccino,
id est, sanguinis Christi assumpseris fidem:

si monili ornaveris aureo, id est, meditationem habueris
sensus et intelligentiae spiritualis: et pinxeris
oculos tuos stibio, id est, habueris studium mysteriorum
et Dei secreta noscendi, frustra componeris.
Haec enim etiam tuis amatoribus praepararas; et
idcirco lectus angustus utrumque capere non potest,
nec recipit ornamenta Deus, quibus amatoribus tuis
ante placuisti.
[(Vers. 31.)] Vocem enim quasi parturientis audivi:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.