PL 24, col. 723

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

( ) appellatur. In praesenti autem loco pro lacu,
quem omnes similiter transtulerunt, in Hebraico
BOR ( ) dicitur.
[(Vers. 8.)] Iniquitas et vastitas audietur in ea coram
me semper, infirmitas et plaga. Erudire, Jerusalem,
ne forte recedat anima mea a te, ne forte
ponam te desertam, terram inhabitabilem. LXX: Impietas
et miseria audietur in ea contra faciem ejus. Per
omnem 884 dolorem et flagellum erudieris, Jerusalem,
ne forte recedat anima mea a te: ne faciam
te inviam terram, quae non habitetur. Per haec discimus
quia flagellat Dominus omnem filium quem
recipit. Et idcirco plagis atque tormentis eruditur
Jerusalem, ut corrigatur, et non recedat anima Dei
ab ea, et redigatur in solitudinem. Si quando igitur

crebris angustiis subjacemus, recordemur in consolationem
nostri istius versiculi: Per omnem dolorem
et flagellum erudieris, Jerusalem.
[(Vers. 9.)] Haec dicit Dominus exercituum, usque ad
racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte
manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
LXX: Quia haec dicit Dominus virtutum: Racemate,
racemate quasi in vinea reliquias Israel. Revertemini
quasi vindemiator in cartallum suum. Alii in bonam
partem, alii in malam haec dicta suscipiunt. In bonam
partem, cum vastata fuerit Jerusalem, reliquiae
salvae fiant. In malam sic, ne unus quidem racemus,
et parvus botrus remaneat in vinea, omnia colligentur:
et quodcumque inveneris, instar vindemiatoris
in cartallum collige; ut quomodo ille racemos

ad torcular: sic tu captivos pertrahas in Babylonem.
[(Vers. 10.)] Cui loquar, et quem contestabor, ut
audiat? Ecce incircumcisae aures eorum (sive vestrae),
et audire non possunt. Non possunt audire, quia aures
circumcidere noluerunt: nec tamen vacat impossibilitas
supplicio, quae de contemptu et infidelitate
descendit. Si quis ergo Dei verba non suscipit,
nec habet praeceptorum ejus intelligentiam, incircumcisis
auribus est. Simulque notandum quae circumcisio
tribus generibus in Scripturis appellatur,
in praeputio, in corde, et in auribus: unde dicit
Dominus: Qui habet aures audiendi, audiat [(Matth.
XI, 15)]
. Voluntate ergo nostra, verbum Dei non suscipimus;
et idcirco fit nobis in opprobrium, ut quod
datum fuerat nobis ad salutem, nostro vitio vertatur

in poenam.
[(Vers. 11.)] Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi
sustinens. LXX: Et furorem meum implevi,
et sustinui: et non consumpsi eum. Juxta Hebraicum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.