PL 24, col. 722

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Jerusalem bellum: Domini enim imperium est. Consurgite, et ascendamus in meridiem:
non per noctem
et insidias; sed plena luce pugnemus: nullus
enim nobis potest resistere.
[(Vers. 4, 5.)] Vae nobis, quia declinavit dies, quia
longiores factae sunt (sive defecerunt) umbrae vesperi.
Surgite et ascendamus in nocte, et dissipemus domos
ejus (sive fundamenta illius ). Illi dicunt: Surgite,
et ascendamus in meridie, et clara luce pugnemus.
Isti respondent: Vae nobis, quia longiores factae sunt
umbrae vesperae. Secundum illud Virgilianum [(Eclog. I)] :
Et jam summa procul villarum culmina fumant:
Majoresque cadunt altis de montibus umbrae.
883
Et est sensus: Si per diem haec patimur, quid
patiemur in nocte? Rursumque qui supra dixerant:
Sanctificate super eam bellum, atque consurgite,
nunc
ipsi se provocant ad bellandum, dicentes: Surgite,
et ascendamus in nocte: ut sciant adversarii, non
temporis victoriam esse, sed virium: et dissipemus
domos, quae frustra murorum firmitate vallantur.
[(Vers. 6.)] Quia haec dicit Dominus exercituum:
Caedite lignum (sive ligna ejus) et effundite [Vulg. fundite
] (sive comportate) circa Jerusalem aggerem.
Idcirco, inquiunt, de victoria securi sumus, quia
praeceptum Domini est imperantis Chaldaeis: ligna
succidite, et futuris munitionibus aggerem comportate.
Per quae ostenditur antequam veniat corona,
non statim urbem esse capiendam: sed longa obsidione,
ut postea legimus.
[(Vers. 7.)] Haec est civitas visitationis (sive mendax),

omnis calumnia (sive oppressio) in medio ejus. Sicut
frigidam facit cisterna (vel lacus) aquam suam: sic
frigidam fecit malitiam suam. Praecepit Dominus ut
arbores succidantur, et ut fundantur per circuitum
aggeres: quia tempus visitationis ejus advenerit, ut
recipiat pro peccatis suis: quorum maximum est συκοφαντία,
ut innocentem opprimat per calumniam.
Quomodo ergo cisterna, vel lacus frigidam facit
aquam suam: sic in medio Jerusalem, malitia quae
in ea est, omnem calorem perdidit vitae. Et hoc notandum,
quod sancto Spiritu accensi, ferventes appellentur:
mala autem frigida sint. Unde et illud
scriptum est [(Matth. XXIV)] , quod in novissimis diebus,
quando multiplicata fuerit iniquitas, refrigescet
charitas multorum. Quod puto et illud sonare: Assimilatus

sum descendentibus in lacum [(Psal. XXVII, 1)]
.
Hoc autem Latinus lector intelligat, ut semel dixisse
sufficiat, lacum, non stagnum sonare juxta Graecos,
sed cisternam, quae sermone Syro et Hebraico GUBBA

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.