PL 24, col. 729
Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
his qui audire contemnunt [(Psal. LVII)] . Dicamus et
super his, qui sicut aspides surdae obturant aures
suas, ne audiant voces incantantium. Frustra enim
conflavit argentarius sive conflator: malitiae enim
eorum non sunt consumptae. Unde nequaquam argentum,
sed argentum reprobum sunt vocati: quia
Dominus abjecit eos. Principes autem sunt a Domino
recedentes, sive inobedientes, qui perverse ambulant
et fraudulenter.
[(Cap. VII.--Vers. 1, 2.)] Verbum quod factum est
ad Jeremiam a Domino, dicens: Sta in porta domus
Domini, et praedica (vel lege) ibi verbum istud, et dic:
Audite verbum Domini omnis Juda, qui ingredimini
per portas has, ut adoretis Dominum. Hoc in editione
LXX non habetur, sed de Theodotione ex Hebraico
additum est. Imperatur autem Prophetae, ut
stet in porta Domini, per quam ad adorandum Dominum
ingreditur populi multitudo: ut per hanc occasionem
possint audire quae Dominus praecipit.
Per quod intelligimus duritiam populi Judaeorum,
quia quasi mendaces atque vesanos habuerint Prophetas,
dum per occasionem et celebritatem loci
audire cogunt verba Domini; et non propter hoc,
quod verba sint Domini.
[(Vers. 3.)] Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel:
Bonas facite (sive dirigite) vias vestras et studia
vestra (sive adinventiones vestras), et habitabo vobiscum
in loco isto (sive habitare vos faciam in loco isto ). 891
Clementissimus medicus omni [Al. omnes]
vulneratos cupit sanare medicamine. Quando autem
dicit: Bonas facite, sive corrigite vias vestras,
ostendit eas esse perversas, et nihil in se habere
boni. Et quia naturale est, ut unusquisque genitale
diligat solum, et nihil dulcius habeat patria, pollicetur
praemia obedientibus. Habitabo inquit, vobiscum,
ut securos de habitatione vos faciam: sive
vos ipsos, juxta Symmachum, firma habitatione
fundabo, qui ait: Et confirmabo vos in loco isto.
[(Vers. 4 seqq.)] Nolite confidere in verbis mendacibus
[Al. mendacii], dicentes: Templum Domini, templum
Domini, templum Domini est: quoniam si benedixeritis
(sive direxeritis) vias vestras et studia vestra:
si feceritis judicium inter virum et proximum suum [Al. ejus]: advenae, et pupillo, et viduae non feceritis calumniam
(sive non oppresseritis eos) nec sanguinem innocentem
effuderitis in loco hoc: et post deos alienos non
ambulaveritis in malum vobismetipsis; habitabo vobiscum
(sive habitare vos faciam) in isto loco, in terra
quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum.
Hoc quod Septuaginta in hujus capituli addidere
principio: In verbis mendacii, quae vobis omnino non
proderunt, in Hebraico non habetur. Praecepit autem
et tunc populo Judaeorum, et hodie nobis qui
videmur in Ecclesia constituti, ne fiduciam habeamus