PL 25, col. 1099

Commentaria in Abdiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Ex quibus perspicue ostenditur unamquamque aetatem
in suo esse perfectam, et ex annorum debere
numero judicari. Sed jam tempus est proponere

[(Vers. 1.)]
Visio Abdiae. Hunc aiunt esse Hebraei,
qui sub rege Samariae Achab, et impiissima Jezabel
pavit centum prophetas in specubus, qui non
curvaverunt genu Baal, et de septem millibus
erant, quos Elias arguitur ignorasse (III Reg.

XVIII), supulcrumque ejus usque hodie cum Mausoleo
Elisaei prophetae 363 et Baptistae Joannis in
Sebaste venerationi habetur, quae olim Samaria dicebatur.
Hanc Herodes rex Judaeae Antipatri filius,
in honorem Augusti Caesaris Graeco sermone vocavit Augustam.
Hic igitur, quia centum prophetas aluerat,
accepit gratiam prophetalem, et de duce exercitus,
fit dux Ecclesiae. Tunc in Samaria parvum
gregem paverat: nunc in toto orbe Christi pascit
Ecclesias, et φερωνύμως, sicut in Actis Apostolorum
Stephanus martyrio coronatus [(Act. VII)] , ita et hic
servus appellatus est Domini. Porro quod contra
Idumaeam cernens, non onus, id est, λήμμα, et pondus
Idumaeae videt secundum regulam et distinctionem,
quam in Nahum scripsimus, illud in causa

est, quod vel Edom, id est, Esau [(Gen. XXVI)]
,
non de extraneis gentibus computatur, filius Isaac
et frater Jacob: unde et terra illius non datur in
possessionem Israel, nec dimittitur bellare contra
eam, et adversus fratrem armari prohibetur [(Deut. II)] :
vel certe visio est, non Idumaeae,
quod poterat, si ita scriptum esset, facere quaestionem;
sed Abdiae, id est, servi Domini, quam videt
gentibus, ad quas legatum misit Dominus. Et quibus
dicitur: Surgite, et consurgamus adversus eam
in praelium. Destructio enim Idumaeae, visio Nahum
est. Sin autem quaeritur quare ponatur in
titulo, Visio Abdiae; et nihil postea quod visum est
demonstretur, secundum illud Isaiae: Vidi Dominum
sabaoth sedentem super thronum excelsum et elevatum
[(Isai. VI, 1)] .
Et Ezechiel: Aperti sunt coeli,
et vidi visiones Dei: statimque subjungitur: Et vidi,
et ecce spiritus turbinis [Al. auferens] veniebat ab
Aquilone, et nubes magna, et splendor in circuitu ejus [(Ezech. I, 1 et seqq.)]
;
sed post visionem Abdiae protinus
inferatur: Haec dicit Dominus ad Edom. Et iterum:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.