PL 25, col. 1142

Commentaria in Jonam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

proferunt: ubi Nabuchodonosor, acta per septem
annos poenitentia, in regnum pristinum restituitur [(Dan. IV)] .
Sed hoc quia sancta Scriptura non dicit,
et evertit penitus timorem Dei, dum facile homines
labuntur ad vitia, putantes etiam diabolum, qui
auctor malorum est, et omnium peccatorum fons,
acta poenitentia, posse salvari, de nostris mentibus
abjiciamus. Et sciamus peccatores in Evangelio mitti
in ignem aeternum, qui praeparatus sit diabolo et
angelis ejus [(Matth. XXV)] , et de his dici: Vermis
eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur [(Isai. LXVI, 24)]
.
Scimus quidem clementem esse
Deum, nec qui peccatores sumus, crudelitate illius
delectamur; sed legimus: Misericors et justus 419
Dominus, et Deus noster miseretur. Justitia

Dei vallatur misericordia, et tali ad judicium ambitione
procedit: sic parcit, ut judicet: sic judicat,
ut misereatur. Misericordia et veritas obviaverunt
sibi: justitia et pax osculatae sunt se [(Psal. XLVIII,
8)]
. Alioquin si omnes rationabiles creaturae aequales
sunt, et vel ex virtutibus, vel ex vitiis sponte propria
aut sursum eriguntur, aut in ima merguntur,
et longo post circuitu atque infinitis saeculis, omnium
rerum restitutio fiet, et una dignitas militantium,
quae distantia erit inter virginem et prostibulum?
Quae differentia erit inter matrem Domini, et
(quod dictu quoque scelus est) victimas libidinum publicarum?
Idemne erit Gabriel et diabolus? Idem apostoli
et daemones? Idem prophetae et pseudo-prophetae?
Idem martyres et persecutores? Finge quod libet,

annos et tempora duplica, et infinitas aetates
congere cruciatibus: si finis omnium similis est, praeteritum
omne pro nihilo est, quia non quaerimus
quid aliquando fuerimus; sed quid semper futuri simus.
Nec ignoro quae adversum haec soleant dicere,
et spem sibi ac salutem cum diabolo praeparare. Verum
non est istius temporis contra dogma perversum,
et σύμφραγμα diabolicum docentium in angulis,
et in publico denegantium, latius scribere. Sufficit
nobis indicasse, quod de hoc testimonio senserimus,
et quasi in commentariis breviter intimare,
quis sit rex Ninive, ad quem extremum Dei sermo
perveniat. [Quid valeat apud homines saeculi eloquentia
et sapientia saecularis, testes sunt Demosthenes,
Tullius, Plato, Xenophon, Theophrastus, Aristoteles,

et caeteri oratores ac philosophi, qui velut reges
habentur hominum, et praecepta eorum non ut praecepta
mortalium, sed quasi oracula accipiuntur deorum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.