PL 25, col. 1555

Commentaria in Malachiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

qui quondam elegi patrem vestrum Levi, et per Levi
Aaron, et vobis sacerdotii gloriam condonavi, ut
esset pactum meum sive testamentum cum Levi, et
aeterno mihi sacerdotio ministraret. Notandum, quod
BRITH ( ) verbum Hebraicum, Aquila συνθήκην,
id est, pactum interpretatur. LXX: semper διαθήκην,
id est, testamentum, et in plerisque Scripturarum
locis, testamentum non voluntatem defunctorum
sonare, sed pactum viventium. Voluit autem Deus,
et omnes quidem homines, sed praecipue sacerdotes,
maculam non habere, et sive humerum, sive brachium
ornare bonis operibus. In pectusculo significatur
bona conscientia: in lingua, sancta confessio:
ut quod corde credimus ad justitiam, ore confiteamur
in salutem [(Rom. X)] . In ventriculo quoque

nihil habere mortiferum; sed quod nostram vitam
sustentet ac vegetet: nisi enim cibi in ventriculo
concoquantur, et eorum succo corpus irrigetur,
attenuatum viribus caret, et fertur in mortem. Nos
autem omnia in contrarium vertimus, ut projiciat
nobis Dominus brachium, sive separet opera nostra
a sanctorum operibus, et quibus praeceptum est ungere
caput nostrum [(Matt. VI)] , et lavare faciem a peccatorum
sordibus jejunantes, et revelata facie gloriam Domini
contemplari [(III Cor. III)] , nunc dicimus: Confusio
vultus mei operuit me [(Ps. XLIII, 16)]
, et juxta Cain
concidit facies nostra [(Gen. IV)] , nec possumus illud
implere quod praeceptum est: Levate oculos vestros
et videte [(Jer. XIII, 20)]
; sed stercore vitiorum habemus
litas facies atque pollutas, et dicimus: Putruerunt

et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae
meae [(Ps. XXXVII, 6)]
. Unde omnia ista in stercus
versa sunt, dicente Scriptura: Et assumet vos secum
stercus, videlicet quo litae sunt facies nostrae, qui
debueramus pleni ac mundi venire in solemnitatibus
Dei, et vel carnes agni comedere calciati [(Exod. XII)] ,
vel expletis septem hebdomadibus, fructus operum
nostrorum offerre Deo [(Lev. XXIII)] vel in tabernaculis
hujus saeculi vivere transeuntes, 958 et dicere: Advena sum ego et preregrinus, sicut omnes
patres mei
[(Ps. XXXVIII)]
. Et quia pro eo quod nos
vertimus: assumet vos secum stercus, interpretati
sunt Septuaginta, et assumam vos simul, subjicitur
intelligentia, quod postquam turpidutine, et ignominia
cooperti fuerint sacerdotes, et intellexerint

peccatum suum, et egerint poenitentiam, tunc assumantur
a Domino, et huic sensui convenire quod
sequitur: Et cognoscetis quia ego miserim ad vos
mandatum hoc. Sed superior mihi vera videtur interpretatio,
ne inter verba comminationis, verba
posuerit blandientis, maxime cum et ea quae sequuntur,
Dei indignationem sonent.
[(Vers. 5 seqq.)]
Pactum meum fuit cum eo vitae et
pacis, et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis
mei pavebat. Lex veritatis fuit in ore ejus, et
iniguitas non est inventa in labiis ejus: in pace et in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.