PL 25, col. 177

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

VI, 7). Respondeat enim nobis breviter fenerator misericors:
utrum habenti dederit, an non habenti? Si
habenti, utique dare non debuerat, sed dedit quasi
non habent. Ergo quare plus exigit quasi ab habente?
Alii pro pecunia fenerata solent munuscula accipere
diversi generis, et non intelligunt usuram appellari et
superabundantiam, 211 quidquid illud est, si ab eo
quod dederit, plus acceperint. Quartus decimus gradus:
Ab iniquitate, ait, averterit manum suam, ut
omni opere fugiat iniquitatem. Non enim solum
manu, sed et aliis membris committitur iniquitas,
dicente Salomone: Iniqua labia procul a te remove [(Prov. IV, 24)]
.
Et in Psalmis: Iniquitatem in excelso
locuti sunt [(Ps. LXXII, 8)]
. Pes quoque currit ad
iniquitatem, et oculus si alienam mulierem concupiscat,

nec sit ejus imitator, de quo dicitur: Iniquitatem
non fecit, et dolus non est inventus in ore ejus [(Isa. LIII, 9)]
.
Unde et de iniquo mammona jubemus
facere nobis amicos, qui nos in aeterna recipiant tabernacula.
Quintum decimum est: Judicium verum
fecerit inter virum et virum, sive proximum suum.
Quod videtur idem sonare quod primum, ubi scriptum
est: Si fuerit justus, et fecerit judicium; sed
addita veritate judicii: quod facit inter virum et
virum, sive proximum suum, ἐπίτασιν cernitur habere
virtutum. Unde et in Proverbiorum exordio, post multa
praecepta, correptio infertur judicii. Scire, inquit, sapientiam et disciplinam, et intelligere verba prudentiae,
suscipere versutias sermonum, et nosse justitiam
veram, et post omnia corrigere judicium
[(Prov. I, 2, 3)]
.

Quamobrem et Apostolus [(I Cor. VI)] reprehendit eos
qui in Ecclesia constituti sunt, quod habeant inter
se judicia, minimusque eligitur, atque contemptus,
qui juxta Evangelium primus est, ut judicet inter virum
et virum, qui destruxit ea quae parvuli sunt, et
pervenit usque ad perfectum virum; et tamen majori
sententia indiget, ut possit ad veritatem judicii
pervenire. Sequitur in sexto decimo loco: In praeceptis
meis ambulaverit. Et in decimo septimo: Judicia
et justificationes meas custodierit, ut faciat ea,
factaque custodiat. Quorum utrumque multiplicem
habet intelligentiam, si velimus omnia legis mandata
replicare, in quibus praecepta Domini, et in quibus
justificationes esse dicuntur. 212 Plenus est praeceptorum
et justificationum centesimus octavus decimus

psalmus, et ex parte octavus decimus, in quo
scriptum est: Justitiae Domini rectae, laetificantes corda,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.