PL 25, col. 176

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

panis. Hoc quod loquimur, si tamen Christi sumus
immo quod propheta commemorat, panis credentium
est et esurientium. Qui omnino non dandus est his,
qui manducaverunt et biberunt et saturati sunt, et
incrassati calcitraverunt, de quibus dicitur: Vae qui
saturati estis nunc, quia esurietis [(Luc. VI, 25)]
, ne
evomant illum, dicente Salomone: Evomet enim et
contaminabit sermones tuos bonos [(Prov. XXIII)]
. Quod
aliis verbis Salvator loquitur: Ne detis sanctum canibus:
neque mittatis margaritas vestras ante porcos [(Matth. VII, 6)]
.
Undecimum possidet locum: Et nudum
operuit vestimento. Qui sermo juxta superioris
versiculi explanationem, dupliciter disserendus est:
ut et nudis tribuamus operimentum, Salvatore dicente: Nudus eram, et operuistis me
[(Matth. XXV)]
, et

nudis fide atque virtutibus tribuamus vestimentum
Christi, de quo scriptum est: Quotquot enim in Christo
baptizati estis, Christum induistis [(Galat. III, 27)]
.
Hoc vestimento nudus 210 erat, qui vestem non habens
nuptialem, projectus est de convivio. De hac
nuditate, et ad Jerusalem Dominus loquitur: Tu autem
eras nuda et confusione [Al. confusionis] plena (Supra XVI, 7).
Duodecimum numerum tenet: Et ad
usuram non commodaverit, sive ut LXX transtulerunt,
pecuniam suam ad usuram non dederit. In Hebraico
cunctarum specierum usura prohibetur; in
LXX tantum pecuniae. Juxta quod et in quarto decimo
psalmo scriptum est: Qui pecuniam suam non
dedit ad usuram [(Psal. XIV, 5)]
. Et quomodo dicitur: Fatri tuo non fenerabis, alieno autem fenerabis
[(Deut. XV, 6, et XXIII, 10)] .
Sed vide profectum: In
principio Legis a fratribus tantum fenus tollitur; in
propheta ab omnibus usura prohibetur, dicente Ezechiele: Pecuniam suam non dedit ad usuram.
Porro
in Evangelio virtutis augmentum est, praecipiente
Domino: Feneramini his a quibus non speratis recipere [(Luc. VI, 35)]
.
Sequitur in tertio decimo loco:
Et amplius non acceperit. Putant quidam usuram
tantum esse in pecunia. Quod praevidens Scriptura
divina, omnis rei aufert superabundantiam, ut plus
non recipias quam dedisti. Solent in agris frumenti
et milii, vini, et olei, caeterarumque specierum usurae
exigi, sive ut appellat sermo divinus, abundantiae:
verbi gratia, ut hyemis tempore demus decem modios,
et in messe recipiamus quindecim, hoc est,

amplius partem mediam. Qui justissimum se putaverit,
quartam plus accipiet portionem, et solent argumentari
ac dicere: Dedi unum modium, qui satus
fecit decem modios. Nonne justum est, ut medium
modium de meo plus accipiam, cum ille mea
liberalitate, novem et semis de meo habeat? Nolite
errare, inquit Apostolus, Deus non irridetur (Galat.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.