PL 25, col. 89

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

inscriptione signatur. Sunt qui putent, ex eo
quod secundum Hebraicum alphabetum ista extrema
sit littera, demonstrari in multitudine peccantium,
reliquias superesse sanctorum. Gementes igitur dolentesque
salvantur; qui non solum malis non consenserunt
operibus, sed et aliena planxere peccata,
secundum quod et Samuel planxit super Saul [(III
Reg. XVI)] , et apostolus Paulus super his qui post
peccatum non egerunt poenitentiam. Unde et ipse
dicebat: Qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus [(II Cor. V, 2)]
.
Et alibi: Tristitia mihi est magna,
et incessabilis dolor cordis mei [Al. cordi meo ]. Praecipiturque
sex viris ut praeter eos qui possunt
dicere: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine [(Psal. IV, 7)]
,
cunctos interficiant, non seni parcant,

non juveni, non virgini, non parvulo, non
mulieri. Secundum mysticos intellectus, senes sunt
in Ecclesia de quibus dicitur: Cani hominis prudentia
ejus [(Sap. IV, 8)]
; juvenes qui sunt ad fidei
bella promptissimi; virgines, qui pudicitiam tota
mente conservant; parvuli, qui lacte potantur infantiae,
et necdum percipiunt solidum cibum; mulieres,
qui [ Al. qua] fragilitate sexus, animae imbecillitatem
testantur. Quibus universis 97 non parcitur, si absque
Christi signaculo aliquid esse se credunt.
Quodque sequitur: Et a sanctuario meo incipite, sive,
ut Septuaginta transtulerunt, et a sanctis meis incipite,
vel sacerdotes significat, qui versabantur in templo et
adorabant idola; vel eos qui pro sacerdotii merito
sancti vocabantur in populo, et qui fuerant in populis

causa peccati, primi meruere supplicia. Tempus
enim est [(I Cor. VII)] , ut judicium incipiat a domo Dei.
[(Vers. 7.)]
Coeperunt ergo a viris senioribus, qui
erant ante faciem domus. Et dixit ad eos: Contaminate
domum: et implete atria interfectis. Implere atria interfectis.
Pro atriis, quae Hebraice dicuntur ASEROTH
( ), LXX posuere vias. Occiduntur autem
viri seniores, de quibus supra legimus quod haberent
thuribula et adolerent idolis incensum. Nec est
ulla templi religio: quia, offenso religionis Deo,
contaminata sunt omnia, ut unde peccatum, inde
judicium sit. Atriaque cadaveribus complentur in
templo, et non viae, quae utique foris erant, nisi
forsitan vias intelligere possimus [ Al. possumus]
plateas civitatis. Nec audere poterant Angeli contaminare

templum sanguine mortuorum, in quo
prius habitabat gloria Dei, nisi hoc recedentis [ Al.
credentis] gloriae Dominus praecepisset. Omnis qui
peccato mortuus est, contaminat atria templi, et
vias urbis Domini, in quibus vivit: qui cum Christo
resurgens, mortuus esse desistit.
Et egressi sunt, et percutiebant eos, qui erant in
civitate. Sive, ut alii transtulerunt: percutiebant civitatem;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.