PL 25, col. 33

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

collum tuum, et frons tua aenea [(Isai. XLVIII, 6)]
.
Qui et in consequentibus arguuntur cordis lapidei,
quod Deus evulsurum esse se dicit, et pro illo carneum
redditurum: ut mollitie sua, Dei praecepta
suscipiat.
[(Vers. 5.)]
Et dices ad eos: Haec dicit Dominus
Deus: Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant:
quoniam domus exasperans est, et scient quia propheta
fuerit in medio eorum. Simile quid in Jeremia scriptum
est: Si forte audiant et agant poenitentiam [(Jer.
XXVI, 3)]
. Et in Evangelio: Forsitan filium meum verebuntur [(Matth. XXI, 37)]
.
Loquitur autem haec
Deus ambigentis affectu, ut liberum hominis monstret 25
arbitrium, ne praescientia futurorum mali
vel boni immutabile faciat quod Deus futurum noverit.

Non enim quia ille ventura cognoscit, necesse
est nos facere quod ille praescivit: sed quod nos
propria voluntate sumus facturi, ille novit futurum
quasi Deus.
[(Vers. 6.)]
Tu ergo, fili hominis, non timeas eos,
neque [Vulg. ne] sermones eorum metuas, quoniam
increduli et subversores sunt tecum. LXX: Et tu, fili
hominis, non timeas eos, nec a facie eorum formides:
quoniam insanient, et congregabuntur contra te in
circuitu. Licet dura cervice sint, et corde indomabili,
tamen mea sunt fortiora praecepta. Nec te
putes esse deceptum, si mittaris ad eos qui te loquentem
non audiant. Ecce praedico tibi quod insaniant,
et congregentur adversum te, et circumdent
te, nullum tibi effugium relinquentes. Hoc autem

facient, quia increduli sunt, et Dei imperia contemnentes.
Et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas,
et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans
est. Qui possint ferire, qui arcuato percutere
vulnere, et aculeo fistulato, ut eadem plaga et cutem
aperiat, et venena diffundat. Unusquisque pro moribus
suis sortitur vocabulum. Scribis et Pharisaeis
dicitur: Generatio viperarum [(Matth. XXIII, 33)]
. Et de
Herode qui versipellis erat: Ite et dicite vulpi huic [(Luc. XIII, 32)]
.
Et pseudoprophetae in hoc eodem
Propheta vulpibus comparantur. Et nunc corde
indomabili scorpiones esse dicuntur. Unde et in
Evangelio legimus: Omnes qui ante me venerunt,
fuerunt fures et latrones, et non audierunt eos oves
[(Joann. X, 8)] .
Et quomodo oves perditae domus Israel
audierunt adversarios? Ex quo ostenditur, eos
qui audierint fures et latrones, ovium vocabulum
perdidisse, et alia assumpsisse nomina, ut non quasi
oves perierint, sed quasi viperae, vulpes et scorpiones.
[(Vers. 7, 8.)]
Et loqueris verba mea ad eos: si forte
audiant, et timeant, vel quiescant, quoniam irritatores
sunt. Tu autem, fili hominis, audi quod ego loquor

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.