PL 25, col. 34

Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

[Vulg. quaecumque loquor] ad te. Non ergo cessandum,
licet mali sint, quibus loquimur; quin secundum
Apostolum [(II Tim. IV)] , opportune, importune
verbum Dei praedicemus, quia potest 26 fieri, ut
et durus corrigatur ad mollitiem, et qui obediens
est, mutata voluntate non audiat.
Noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est. Semel diximus exasperationem, sive irritationem,
Septuaginta amaritudinem ponere. Quod ergo dicit,
hoc est: Non debes eos imitari, ad quos corrigendos
mitteris, ne peccatum simile similem mereatur
et poenam.
Aperi os tuum, et comede quae ego do tibi. Dignum te,
inquit, praebe sermonibus meis, et cibum suscipe
spiritualem, ut quomodo in Evangelio dicitur: Qui

habet aures audiendi, audiat [(Luc. VIII, 8)]
; et hic
dicatur: Qui habet apertum os ad comedendum,
comedat. Unde et Psalmistae Dominus loquitur: Aperi os tuum, et implebo illud
[(Psal. LXXX, 11)]
. Et
ille respondit: Os meum aperui, et attraxi spiritum [(Psal. CXVIII, 131)]
.
Et apostolus Paulus, qui habebat
in se thesauros sapientiae et scientiae, et in quo
Christus Dominus loquebatur, scribit Corinthiis: Os
meum apertum est ad vos, o Corinthii [(II Cor. VI, 11)]
.
Et de Salvatore Matthaeus refert: Aperiens os suum,
docebat discipulos [(Matth. V, 2)]
.
Et vidi, et ecce manus missa ad me. Pro manu
missa, extentam Septuaginta transtulerunt. Quae mittitur
et extenditur ad eos, qui beneficia consequuntur.
Contrahitur autem ab his quibus loquitur per

prophetam: Numquid abbreviata et contracta est
manus Domini [(Isa. L, 2)]
? Et in Psalmo: Ut quid
avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu
tuo in finem [(Psal. LXXIII, 11)]
? Denique extendit in
passione pennas suas, suscepitque discipulos, et
portavit illos in humeris suis, et locutus est: Tota
die expandi manus meas ad populum non credentem [(Isa. LXV, 2)]
,
ut congregaret filios Israel, sicut gallina
congregat pullos sub alas suas: et extensione
manuum Moysi, Israel superat Amalec [(Exod. XVII)] .
[(Vers. 9.)]
In qua erat involutus liber, et expandit
illum coram me, et [Vulg. qui] erat scriptus intus et
foris: scriptaeque erant in eo lamentationes, et carmen,
et vae. Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris,
comede. Pro involuto libro, Septuaginta
capitulum libri
transtulerunt. In manu Domini sedenti
super thronum, quae missa est et extenta. De
quo et in Psalmis dicitur: In capitulo libri scriptum
est de me [(Psal. XXXIX, 8)]
. Capitulum 27 intelligamus
exordium. Iste liber involutus atque signatus,
scriptusque intus et foris, vel ante et post, tantae
difficultatis fuit, ut nullus potuerit neque in coelo,
neque in terra, neque subtus terram aperire illum
et legere, nisi solus leo de tribu Juda, radix David

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.