PL 25, col. 443
Commentaria in Ezechielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
sorore. Multa quippe facere compellimur in saeculi
hujus angustiis constituti, vel conditione carnis, vel
fragilitate naturae. Qui autem talis exstiterit, ut ministret
in sanctuario, et atrium ingrediatur interius,
et offerat semper Deo sacrificium, ita ut verus sacerdos
sit, immo imitator ejus, de quo scriptum est:
Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech [(Ps. CIX, 4)] ,
iste nullam habebit haereditatem,
nisi Deum qui est haereditas ejus: nec accipiet
possessionem in Israel, hoc est, inter vulgus ignobile;
sed sacerdotalem, ut dicat de eo Dominus: Ego
sum haereditas 555 et ego possessio eorum. Quem
cum invenerint, loquentur ac dicent: Tenebo eum,
et non dimittam illum; et psallent cum propheta:
Pars mea Dominus [(Ps. II, 26)] .
[(Vers. 29, 30.)]
Victimam et pro peccato et pro delicto
(sive pro ignorantia) ipsi comedent, et omne votum
(sive separatio) in Israel ipsorum erit. Et primitiva
omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus
quae offeruntur, sacerdotum erunt, et primitiva
ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem
domui suae [Vulg. tuae ] (sive ut ponat benedictiones
super domos vestras ). Pro victima et sacrificio,
quod Hebraice dicitur MANAA ( ), Aquila et
Symmachus interpretati sunt, donum. Rursum pro
voto quod Septuaginta ἀφόρισμα, hoc est separationem
transtulerunt, Aquila et Symmachus et Theodotio ἀνάθημα
iterpretati sunt, quod Hebraice dicitur
HEREM ( ). Et considerandum quod omnia quae
nunc per prophetam Dominus loquitur, per Moysen
ante jam dixerit. Quaerendumque cur eadem quae
dicta sunt repetat: Ut videlicet quae in mentibus
hominum sunt, vel legendi negligentia, vel audiendi
contemptu et oblivione deleta, viva voce innoventur,
quae non sit scripta calamo et atramento, sed spiritu
et verbo Dei. Unde et Salvator nullum volumen
doctrinae suae proprium dereliquit, quod in plerisque
apocryphorum deliramenta confingunt: sed Patris
et suo Spiritu quotidie loquitur in corde credentium.
Et haec erit responsio adversum eos qui calumniantur
prophetas, cur quae in Pentateucho continentur in
suis voluminibus replicent. Victimam igitur, et pro
peccato, et pro delicto, sive ignorantia, comedant
sacerdotes, de quibus scriptum est: Peccata populi
mei comedent [(Osee IV, 8)] . Nec tantum gaudendum
est ad oblationem munerum, quantum timendum ad
honoris condemnationem, si eo abutamur indigne.
Primitiva juxta litteram sunt animantium, et inanimantium
quae prima nascuntur, et quae primum
terra gignit. Primitiae quoque ciborum nostrorum
sacerdotibus offeruntur, ut nihil gustemus novarum
frugum, nisi sacerdos ante gustaverit. Hoc autem
facimus, ut reponat sacerdos benedictionem, et oblationem
nostram in domo sua: sive ut ad imprecationem
suam Dominus benedicat domibus nostris. 556
Grandis dignitas sacerdotum: sed grandis ruina
eorum si peccant. Laetemur ad ascensum, sed timeamus