PL 25, col. 491

Commentaria in Danielem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

617-618 Contra prophetam Danielem duodecimum
librum scripsit Porphyrius, nolens eum ab ipso,
cujus inscriptus est nomine, esse compositum: sed
a quodam qui temporibus Antiochi qui appellatus est
Epiphanes, fuerit in Judaea, et non tam Danielem
ventura dixisse, quam illum narrasse praeterita.
Denique quidquid usque ad Antiochum dixerit, veram
historiam continere: si quid autem ultra opinatus
sit, quia futura nescierit, esse mentitum. Cui
solertissime responderunt Eusebius Caesariensis
Episcopus tribus voluminibus, id est, octavo decimo,
et nono decimo, et vicesimo; Apollinarius quoque
uno grandi libro, hoc est, vicesimo sexto, et ante
hos ex parte Methodius. Verum quia nobis propositum
est, non adversarii calumniis respondere, quae

longo sermone indigent: sed ea quae a propheta
dicta sunt nostris disserere, id est, Christianis, illud
in praefatione commoneo, nullum prophetarum tam
aperte dixisse de Christo. 619-620 Non enim solum
scribit eum esse venturum, quod est commune
cum caeteris: sed etiam quo tempore venturus sit
docet; et reges per ordinem digerit, et annos enumerat,
ac manifestissima signa praenuntiat. Quae quia
vidit Porphyrius universa completa, et transacta negare
non poterat, superatus historiae veritate, in
hanc prorupit calumniam, ut ea quae in consummatione
mundi de Antichristo futura dicuntur, propter
gestorum in quibusdam similitudinem sub Antiocho
Epiphane impleta contendat. Cujus impugnatio testimonium
veritatis est. Tanta enim dictorum fides

fuit, ut propheta incredulis hominibus non videatur
futura dixisse; sed narrasse praeterita. Et tamen sicubi
se occasio in explanatione ejusdem voluminis
dederit, calumniae illius strictim respondere conabor,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.