PL 25, col. 965

Commentaria in Joelem (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

quando ad bella procedunt, canant hi qui huic officio
mancipati sunt; sed etiam muros Jericho ad tubarum
clangorem scriptum est corruisse [(Josue VI)] .
Et Dominus angelum missurum se dicit esse cum
clangore tubae [(Matth. XXIV)] , et Apostolus resurrectionem
mortuorum, ad tubae sonitum fieri praedicat [(I Cor. XV)] .
Et in Apocalypsi quoque Joannis legimus,
septem angelos accepisse tubas singulas, quibus
per ordinem canentibus, facta sunt quae Scriptura
describit [(Apocal. VIII)] . Praecipitur ergo nunc sacerdotibus
et magistris, ut exaltent quasi tuba vocem
suam, et impleant illud quod scriptum est: In montem
excelsum ascende qui evangelizas Sion: exalta vocem
tuam qui annuntias Jerusalem [(Isai. XLVIII, 9)]
, ut
canat tuba in Sion, id est, in Ecclesia, quae interpretatur

specula atque sublimitas. Et in sancto Dei monte
qui Christus est, ut conturbentur, sive confundantur
omnes habitatores terrae, et confusio eos pertrahat
ad salutem. Diem autem Domini, diem intellige judicii,
sive diem exitus uniuscujusque de corpore. Quod
enim in die judicii futurum est omnibus, hoc in singulis
die mortis impletur. Dies tenebrarum est et
angustiae, dies nubis et turbinis; quia cuncta poenarum
plena sunt atque cruciatuum. Veniet angelorum
populus multus et fortis, ut reddat unicuique secundum
opera sua; et sicut mane et aurora consurgens
primum occupat montes, sic judicium ab excelsis et
potentibus incipiet, ut potentes potenter tormenta
patiantur. Similis ei non fuit a principio, et post
eum non erit usque ad annos generationis et generationis
[(Sapien. VI)] .
Omnia enim mala, quae veteribus
historiis continentur, et aut inundatione maris, aut
illuvione fluminum, aut pestilentia, morbis, fame,
bestiis, hostium vastitate, hominibus acciderunt, his
suppliciis, quae in die sunt reddenda judicii, non
poterunt comparari. Ante faciem hujus populi qui
fortis et multus est, erit ignis vorans, sive consumens,
ut omne in nobis fenum, ligna, stipulamque
consumat. Unde et de Deo dicitur: Deus ignis consumens
est, et post eum urens flamma [(Deut. IV, 24)]
; ut
nihil absque suppliciis derelinquat. Quemcumque hic
populus non attigerit, nec in venerit in eo combustionis
materiam, horto Dei et paradiso assimilabitur voluptatis,
qui 189 Hebraice dicitur EDEN ( ). Si quem autem
exusserit, quasi solitudinem in cinerem rediget ac

favillas, nec est qui furorem ejus possit evadere, cujus
crudelis aspectus frementium equorum habebit
similitudinem, et sic discurrent ad cruciandos quos
in potestatem acceperint, quasi equites huc illucque
volitantes: terribilis erit sonitus eorum, quasi quadrigarum
per prona currentium; et super capita montium
exsilient, excelsos quosque et in Ecclesiae culmine
constitutos cruciare cupientes. Et quia ante
faciem eorum ignis est vorax, atque consumens, sic

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.