PL 26, col. 158

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

et vineam suam locabit aliis agricolis qui reddent
ei fructum temporibus suis. Interrogat eos Dominus
non quod ignoret quid responsuri sint, sed ut propria
responsione damnentur. Locata est autem nobis
vinea, et locata ea conditione, ut reddamus Domino
fructum temporibus suis, et sciamus unoquoque
tempore quid oporteat nos vel loqui, vel facere.
[(Vers. 42.)] Dicit illis Jesus: Numquam legistis in
Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli. 173 A Domino factum
est illud, et est mirabile in oculis nostris [(Ps. CXVII,
22, 23)]
. Variis parabolis diversisque sermonibus
res eaedem contexuntur. Quos enim supra operarios,
et vinitores, et agricolas appellarat, nunc aedificatores,
id est, caementarios vocat. Unde dicit Apostolus:
Dei agricultura, Dei aedificatio estis
[(I Cor. III, 9)]
.
Hi ergo caementarii quomodo et vinitores accipiunt
vineam, sic acceperunt lapidem, quem vel in fundamentis
ponant, juxta architectum Paulum [(Ibid.)] ;
vel in angulo, ut duos parietes, id est, populum
utrumque consociet [(Ephes. II)] , qui reprobatus ab
eis, factus est in caput anguli. Et hoc a Domino
factum est, non humanis viribus, sed Dei potentia.
De hoc lapide adjutorii Petrus quoque loquitur confidenter: Iste lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus,
hic factus est in caput anguli
[(I Petr. II, 7)]
.
Et Isaias: Ecce, ait, immittam in fundamenta Sion
lapidem electum, pretiosum, angularem: et qui crediderit
in eum, non confundetur [(Isai. II, 16)]
.
[(Vers. 43.)] Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis

regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
Aliquoties dixi, regnum Dei Scripturas sanctas intelligi,
quas Dominus abstulit a Judaeis, et nobis tradidit,
ut faciamus fructus earum. Ista est vinea quae
traditur agricolis et vinitoribus, in qua qui operati
non fuerint, nomen tantum habentes Scripturarum,
fructus vineae perdituri sunt.
[(Vers. 44.)] Et qui ceciderit super lapidem istum,
confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.
Aliud est offendere Christum per mala opera, aliud
negare. Qui peccator est, et tamen in illum credit,
cadit quidem super lapidem, et confringitur, sed non
omnino conteritur: reservatur enim per poenitentiam
ad salutem. Super quem vero ille ceciderit, hoc est,
cui lapis ipse irruerit, et qui Christum penitus negaverit,

sin conteret eum, ut nec testa quidem remaneat,
in qua hauriatur aquae pusillum.
[(Vers. 45, 46.)] Et cum audissent principes sacerdotum
et Pharisaei parabolas ejus, cognoverunt 174 quod de ipsis diceret. Et quaerentes eum tenere, timuerunt
turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.
Quamvis duro corde essent, et propter incredulitatem,
et impietatem in Filium Dei hebetes, tamen
apertas propositiones, negare non poterant: et intelligebant

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.