PL 26, col. 168

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

ab hominibus. Quicumque igitur ita facit quodlibet,
ut videatur ab hominibus, Scriba et Pharisaeus
est.
[(Vers. 6.)] Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant
fimbrias. Amant autem primos recubitus in
coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes
in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. Vae nobis
miseris, ad quos Pharisaeorum vitia transierunt.
Dominus cum dedisset mandata Legis per Moysen,
ad extremum intulit: Ligabis ea in manu tua, et
erunt immota ante oculos tuos [(Deut. VI, 8)]
. Et est
sensus: Praecepta mea sint in manu tua, ut opere
compleantur: sint ante oculos tuos, ut die ac nocte
mediteris in eis. Hoc Pharisaei male interpretantes,
scribebant in membranulis Decalogum Moysi, id

est decem verba Legis, complicantes ea, et ligantes
in fronte, et quasi coronam capitis facientes, ut
semper ante oculos moverentur: quod usque hodie
Indi, Persae, et Babylonii faciunt: et qui hoc habuerit,
quasi religiosus in populis judicatur. Jusserat
quoque aliud Moyses [(Num. XV)] ut in quatuor
angulis palliorum hyacinthinas fimbrias facerent, ad
Israelis populum dignoscendum, ut quomodo in corporibus
circumcisio signum Judaicae gentis daret,
ita et vestis haberet aliquam differentiam. Superstitiosi
magistri captantes auram popularem, atque ex
mulierculis sectantes lucra, faciebant grandes fimbrias,
et acutissimas in eis spinas ligabant, ut videlicet
ambulantes et sedentes interdum pungerentur,
et quasi hac admonitione retraherentur ad officia

Domini, et ministeria servitutis ejus. Quia ergo dixerat
Dominus: Omnia opera sua faciunt, ut videantur 186
ab hominibus; quod generaliter accusarat,
nunc per partes dividit. Pictatiola illa Decalogi,
phylacteria vocabant: quod quicumque habuisset
ea, quasi ob custodiam et monimentum sui haberet:
non intelligentibus Pharisaeis quod haec in corde
portanda sint, non in corpore: alioquin et armaria,
et arcae habent libros, et notitiam Dei non habent.
Hoc apud nos superstitiosae mulierculae, in parvulis
Evangeliis, et in crucis ligno, et istiusmodi rebus
(quae habent quidem zelum Dei, sed non juxta
scientiam) [(Rom. X)] usque hodie factitant, culicem
liquantes, et camelum glutientes ( Infra, eodem ).

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.