PL 26, col. 17
Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
ipsi viderunt sermonem, et ministraverunt ei; et perseverantia
usque ad praesens tempus monimenta
declarant, quae a diversis auctoribus edita, diversarum
haereseon fuere principia, ut est illud juxta Aegyptios,
et Thomam, et Matthiam, et Bartholomaeum,
duodecim quoque 3-4 apostolorum, et Basilidis
atque Apellis, ac reliquorum, quos enumerare
longissimum est: cum hoc tantum in praesentiarum
necesse sit dicere, exstitisse quosdam, qui sine spiritu
et gratia Dei conati sunt magis ordinare narrationem,
quam historiae texere veritatem. Quibus jure
potest illud propheticum coaptari: Vae qui prophetant
de corde suo: qui ambulant post spiritum suum,
qui dicunt: haec dicit Dominus; et Dominus non misit
eos [(Ezech. XIII, 3)]
. De quibus et Salvator in Evangelio
Joannis loquitur: Omnes qui ante me venerunt
fures fuerunt et latrones [(Joan. X, 8)]
. Qui venerunt:
non, qui missi sunt. Ipse enim ait: Veniebant, et
ego non mittebam eos [(Jer. XIV, 14; et XXIII, 21)]
. In
venientibus, praesumptio temeritatis; in missis, obsequium
servitutis est. Ecclesia autem, quae supra
petram Domini voce fundata est, quam introduxit
rex in cubiculum suum [(Cant. I et II)] , et ad quam
per foramen descensionis occultae misit manum
suam [(Cant. V)] , similis damulae hinnuloque cervorum