PL 26, col. 183

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

servus, quem cum venerit Dominus ejus, invenerit sic
facientem. Amen dico vobis, quoniam super omnia
bona sua constituet eum. Plenius inculcat et replicat,
quare de die consummationis et hora nec angelos,
nec se scire praedixerit; sed solum Patrem,
quod non expediat scire apostolis: et exemplum
patrisfamilias, hoc est, sui et fidelium servorum, id
est, apostolorum, ad cohortationem sollicitae mentis
interserit, ut spe praemiorum ministrent conservis
in tempore suo cibaria doctrinarum.
[(Vers. 48, 49.)] Si autem dixerit malus servus ille
in corde suo, moram facit dominus meus venire, et coeperit
percutere conservos suos, manducet autem et bibat
cum ebriis. Ex superioribus pendet, quod sicut
sollicitus servus et semper adventum domini praestolans,

tradit conservis cibaria in tempore suo, et
postea super omnia bona patrisfamilias constituitur:
ita econtrario, qui juxta Ezechielem dixit: In
tempora longa fiet istud [(Ezech. XII, 22)]
, et non putat
dominum cito esse venturum; factus securior,
vacat epulis atque luxuriae: et non lenem patremfamilias,
sed severissimum sentiet judicem.
[(Vers. 50, 51.)] Veniet dominus servi illius, in die
qua non sperat, et hora qua ignorat: et dividet eum,
partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus
et stridor dentium. 202 Hoc ipsum docet, ut sciant
quando non putatur dominus, tunc eum esse venturum,
et vigilantiae ac sollicitudinis dispensatores
admonet. Porro quod dicit, dividet eum, non quo
gladio eum dissecet; sed quo a sanctorum consortio

eum separet, et partem ejus ponat cum hypocritis:
cum his videlicet, qui erant in agro, et qui
molebant, et nihilominus derelicti sunt. Saepe diximus
hypocritam aliud esse, aliud ostendere: sicut
et in agro, et in mola idem videbatur facere, quod
ecclesiasticus vir, sed exitus diversae voluntatis apparuit.
[(Cap. XXV.--Vers. 1 seq.)] Tunc simile erit regnum
coelorum decem virginibus, quae accipientes lampades
suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque
autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes.
Sed quinque fatuae acceptis lampadibus, non sumpserunt
oleum secum. Prudentes vero acceperunt oleum
in vasis suis cum lampadibus. Hanc parabolam, id
est, similitudinem decem virginum, fatuarum atque

prudentium, quidam simpliciter in virginibus
interpretantur: quarum aliae, juxta Apostolum, et
corpore et mente sunt virgines: aliae virginitatem
tantum corporum reservantes, vel caetera opera
non habent proposito suo similia, vel parentum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.