PL 26, col. 23
Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
Jezabel, idcirco usque ad tertiam generationem
ejus memoria tollitur, ne in sanctae nativitatis ordine
poneretur.
[(Vers. 12 seqq.)] Et post transmigrationem Babylonis,
Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit
Zorobabel. Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem
genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor. Azor autem 11
genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim
autem genuit Eliud. Eliud autem genuit Eleazar.
Eleazar autem genuit Matthan. Matthan autem genuit
Jacob. Si voluerimus Jechoniam in fine primae tessarescedecadis
[ Al. tesseradecadis] ponere, in sequenti
non erunt quatuordecim, sed tredecim. Sciamus
igitur, Jechoniam priorem ipsum esse quem et Joacim:
secundum autem, filium, non patrem: quorum
prior per c et m, sequens per ch et n scribitur:
quod scriptorum vitio, et longitudine temporum,
apud Graecos Latinosque confusum est.
[(Vers. 16.)] Jacob autem genuit Joseph. Hoc loco
objecit nobis Julianus Augustus dissonantiam Evangelistarum,
cur evangelista Matthaeus Joseph dixerint
filium Jacob: et Lucas eum filium appellarit Heli;
non intelligens consuetudinem Scripturarum, quod
alter secundum naturam, alter secundum Legem ei
pater sit. Scimus enim hoc per Moysen Deo jubente
praeceptum, ut si frater aut propinquus absque liberis
mortuus fuerit, alius ejus accipiat uxorem ad
suscitandum semen fratris vel propinqui sui [(Deut.
II)] . Super hoc et Africanus temporum scriptor et
Eusebius Caesariensis in libris διαφωνίας εὐαγγελίων
plenius disputarunt.
[(Vers 17.)] Virum Mariae, de qua natus est Jesus,
qui vocatur Christus. Cum virum audieris, suspicio
tibi non subeat nuptiarum; sed recordare consuetudinis
Scripturarum, quod sponsi viri, et sponsae vocentur
uxores.
[(Vers. 18.)] Et a transmigratione Babylonis usque
ad Christum, generationes quatuordecim. Numera a
Jechonia usque ad Joseph, et invenies generationes
tredecim. Quarta decima ergo generatio in ipsum
Christum reputabitur.