PL 26, col. 24

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Christi autem generatio sic erat. Quaerat diligens
lector et dicat: Cum Joseph non sit pater Domini
Salvatoris, 12 quid pertinet ad Dominum generationis
ordo deductus usque ad Joseph? Cui respondebimus
primum, non esse consuetudinis Scripturarum,
ut mulierum in generationibus ordo texatur.
Deinde ex una tribu fuisse Joseph et Mariam: unde
ex Lege eam accipere cogebatur ut propinquam, et
quod simul censetur in Bethleem, ut de una videlicet
stirpe generati.
Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph.
Quare non de simplici Virgine, sed de desponsata
concipitur? Primum, ut per generationem, Joseph,
origo Mariae monstraretur. Secundo, ne lapidaretur
a Judaeis ut adultera. Tertio, ut in Aegyptum fugiens

haberet solatium mariti. Martyr Ignatius etiam
quartam addidit causam, cur a desponsata conceptus
sit: ut partus, inquiens, ejus celaretur diabolo,
dum eum putat non de Virgine, sed de uxore generatum.
Antequam convenirent, inventa est in utero habens
de Spiritu sancto. Non ab alio inventa est nisi a Joseph,
qui pene licentia maritali futurae uxoris omnia noverat.
Quod autem dicitur, Antequam convenirent:
non sequitur, ut postea convenerint; sed Scriptura
quod factum non sit, ostendit.
[(Vers. 19.)] Joseph autem vir ejus cum esset justus,
et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit
in somnis Joseph, dicens. Si quis fornicariae conjungitur,

unum corpus efficitur [(I Cor. VI, 16)] . Et in Lege
praeceptum est, non solum reos, sed et conscios criminum
obnoxios esse peccati [(Levit. V)] : quomodo
Joseph cum crimen celet [ Al. celaret] uxoris, justus
scribitur: Sed hoc testimonium Mariae est, quod
Joseph sciens illius castitatem, et admirans quod
evenerat, celat silentio, cujus mysterium nesciebat.
[(Vers. 20.)] Joseph fili David, noli timere accipere
Mariam conjugem tuam. Quod enim in 13 ea natum
est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium. Jam et
supra diximus sponsas uxores appellari, quod plenius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.