PL 26, col. 25

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

liber adversus Helvidium docet: et blandientis affectu
ei per somnium Angelus loquitur, ut justitiam
silentii comprobaret. Simulque notandum, quod
Joseph filius esse dicatur [ Al. dicitur] David, ut Maria
quoque de stirpe David monstraretur.
[(Vers. 21.)] Et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim
salvum faciet populum suum a peccatis eorum. JESUS
Hebraico sermone Salvator dicitur. Etymologiam ergo
nominis ejus evangelista signavit, dicens: Vocabis
nomen ejus Jesum; quia ipse salvum faciet populum
suum.
[(Vers. 22 seqq.)] Hoc autem totum factum est, ut
adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam
dicentem: Ecce Virgo in utero habebit, et pariet
filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est

interpretatum, Nobiscum Deus. Exsurgens autem Joseph
a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini.
Pro eo quod evangelista Matthaeus dicit, in utero habebit,
in propheta scriptum est, in utero accipiet.
Sed propheta, quia futura praedicit, significat quid
futurum sit, et scribit, accipiet: evangelista autem,
quia non de futuro, sed de praeterito narrat historiam,
mutavit accipiet, et posuit habebit. Qui enim
habet, nequaquam accepturus est. Tale quid et in
Psalmis legimus: Ascendens in excelsum, captivam
duxit captivitatem: accepit dona in hominibus [(Ps.
LXVII, 19)]
. Hoc testimonium apostolus ponens, non
dixit, accepit, sed dedit: quia ibi de futuro significatum
est, quod accepturus esset: hic de eo narrat
historia, qui jam dederat quod acceperat.

[(Vers. 25.)] Et accepit conjugem suam, et non cognovit
eam, donec peperit filium suum primogenitum;
et vocavit nomen ejus Jesum. Ex hoc loco quidam perversissime
suspicantur, et alios filios habuisse Mariam,
dicentes primogenitum non dici, nisi qui habeat
et fratres: cum hic mos sit divinarum Scripturarum,
ut primogenitum non eum vocent, quem 14
fratres sequuntur, sed eum qui primus natus sit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.