PL 26, col. 38
Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
et consequens intelligentia, plerique arbitantur de
carne dictum et anima, vel de anima et spiritu:
quod penitus non stat. Quomodo enim aut caro mittenda
erit in carcerem, si anima non consenserit:
cum et anima et caro pariter recludendae sint, nec
quidquam possit caro facere nisi quod animus imperarit,
aut Spiritus sanctus habitans in nobis vel
carnem vel animam repugnantes judici tradere, cum
ipse sit judex. Alii juxta Epistolam Petri dicentis: Adversarius vester diabolus quasi leo rugiens circuit [(I Petr. V, 8)]
,
et reliqua, adversarium diabolum
interpretantur, et volunt a Salvatore praecipi, ut
dum in potestate nostra est, simus benevoli erga
diabolum, qui est inimicus et ultor, nec faciamus
eum poenas sustinere pro nobis. Cum enim ipse vitiorum
incentiva suppeditet, et nobis etiam voluntate
peccantibus, si consenserimus ei vitia suggerenti,
pro nobis quoque esse torquendum. Et dicunt
benevolum esse unumquemque sanctorum adversario
suo, si eum non faciat pro se sustinere
tormenta. Quidam coactius disserunt, in Baptismate
singulos pactum inire cum diabolo, et dicere:
Renuntio tibi, diabole, et pompae tuae, et vitiis tuis,
et mundo tuo, qui in maligno positus est [(I Joan.
V, 19)] . Si ergo servaverimus pactum, benevoli et
consentientes sumus adversario nostro, et nequaquam
in carcerem recludendi. Sin vero quidquam
trangressi fuerimus eorum quae diabolo spoponderamus,
trademur judici ac ministro, et mittemur in
carcerem, et non exibimus ex eo; donec reddamus
novissimum quadrantem. Quadrans genus est nummi,
qui habet duo minuta. Unde et in alio Evangelio,
mulier illa pauper et vidua dicitur misisse quadrantem
in corbonam [(Marc. XII)] , et in alio, duo
minuta [(Luc. XXI)] . Non quod dissonent Evangelia,
sed quod unus quadrans duos minutos nummos habeat.
Hoc est ergo quod dicit: Non egredieris de
carcere, donec etiam minima peccata persolvas.
[(Vers. 28.)] Qui viderit mulierem ad concupiscendum
eam, jam moechatus est eam in corde suo. Inter πάθος
et προπάθειαν, id est, inter passionem, et propassionem,
hoc interest, quod passio reputatur in
vitium: propassio, 29 licet initii [ Al. vitii] culpam
habeat, tamen non tenetur in crimine. Ergo qui viderit
mulierem, et anima ejus fuerit titillata, hic
propassione percussus est. Si vero consenserit, et
de cogitatione affectum fecerit, sicut scriptum est in
David: Transierunt in affectum cordis [(Ps. LXXII, 7)]
,
de propassione transivit ad passionem, et huic non
voluntas peccandi deest, sed occasio. Quicumque