PL 26, col. 39
Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
igitur viderit mulierem ad concupiscendum, id est,
si aspexerit ut concupiscat, ut facere disponat, iste
recte dicitur eam moechari in corde suo.
[(Vers. 29, 30.)] Quod si oculus tuus dexter scandalizat
te, erue eum, et projice abs te. Expedit enim
tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum
corpus tuum mittatur in gehennam. Et si dextera manus
tua scandalizat te, abscinde eam, et projice abs te.
Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum,
quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Quia
supra de concupiscentia mulieris dixerat, recte nunc
cogitationem et sensum in diversa volitantem, oculum
nuncupavit. Per dextram autem et caeteras corporis
partes, voluntatis et affectus initia demonstrantur:
ut quod mente concipimus, opere compleamus.
Cavendum est igitur, ne quod in nobis
optimum est, cito labatur in vitium. Si enim dexter
oculus et dextera manus scandalizant, quanto magis
ea quae in nobis sinistra sunt! Si enim anima labitur,
quanto plus corpus quod ad peccata proclivius
est! Aliter. In dextero oculo, et in dextera manu,
fratrum, uxorum, et liberorum, atque affinium et
propinquorum monstratur affectus, quos si ad contemplandam
veram lucem nobis impedimento esse
cernimus, debemus truncare istiusmodi portiones,
ne dum volumus lucri caeteros facere, ipsi in aeternum
pereamus. Unde dicitur et de sacerdote magno,
cujus anima Dei cultui dedicata est: Super patre et
matre et filiis non polluetur [(Lev. XXI, 11)]
, id est, nullum
affectum sciet, nisi ejus, cujus cultui dedicatus
est.
[(Vers. 31 seqq.)] Dictum est autem: Quicumque dimiserit
uxorem suam, det ei libellum repudii. Ego
autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem
suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari:
et qui dimissam 30 duxerit, adulterat. Iterum audistis,
quia dictum est antiquis: Non perjurabis, reddes
autem Domino juramenta tua. In posteriori parte locum
istum plenius Salvator exponit, quod Moses
libellum repudii dari jusserit propter duritiam cordis
maritorum, non dissidium concedens, sed auferens
homicidium [(Deut. XXIV)] . Multo enim melius est, licet
lugubrem evenire discordiam, quam per odium sanguinem
fundi.
[(Vers. 34 seqq.)] Ego autem dico vobis, non jurare
omnino: neque per coelum, quia thronus Dei est:
neque per terram, quia scabellum est pedum ejus:
neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis.
Neque per caput tuum juraveris: quia non potes unum
capillum album facere, aut nigrum. Sit autem sermo
vester, est est, non non: quod autem his abundantius
est, a malo est. Hanc per elementa jurandi pessimam
consuetudinem semper habuere Judaei noscuntur,