PL 26, col. 42

Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

sed causa virtutis apud Deum mercedem habet. Etsi
a recta via paululum declinaveris, non interest
utrum ad dexteram vadas, an ad sinistram, cum
verum iter amiseris.
[(Vers. 3, 4.)] Te autem faciente eleemosynam, nesciat 33
sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna
tua in abscondito: et pater tuus qui videt in
abscondito, reddet tibi. Et cum oratis, non eritis sicut
hypocritae, qui amant in synagogis, et in angulis
platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus.
Non solum eleemosynam, sed quodcumque feceritis
boni operis, debet sinistra nescire; si enim illa scierit,
statim dexterae opera commaculantur.
Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Non Dei
mercedem, sed suam. Laudati sunt enim ab hominibus,

quorum causa exercuere virtutes.
[(Vers. 6.)] Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum
tuum: et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito,
et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet
tibi. Hoc simpliciter intellectum, erudit auditorem,
ut vanam orandi gloriam fugiat. Sed mihi videtur
hoc magis esse praeceptum, ut inclusa pectoris cogitatione,
labiisque compressis oremus Dominum,
quod et Annam in Regum volumine fecisse legimus; Labia,
inquit, ejus tantum movebantur [(I Reg.
I, 13)]
.
[(Vers. 7.)] Orantes autem nolite multum loqui, sicut
ethnici faciunt. Putant enim quod in multiloquio suo
exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis. Si ethnicus
in oratione multum loquitur, ergo qui Christianus est,

debet parum loqui. Deus enim non verborum, sed
cordis auditor est [(Sap. I, 6)]
.
[(Vers. 8.)] Scit enim Pater vester quid opus sit vobis,
antequam petatis eum. Sic ergo vos orabitis. Consurgit
in hoc loco quaedam haeresis, philosophorum
quoque perversum dogma, dicentium: Si novit
Deus quid oremus, et antequam petamus, scit quibus
indigeamus, frustra scienti loquimur. Quibus
breviter respondendum est, nos non narratores esse,
sed rogatores. Aliud est enim narrare ignoranti,
aliud scientem petere. In illo indicium est, hic obsequium.
Ibi fideliter indicamus, hic miserabiliter
obsecramus.
[(Vers. 9.)] Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo,
se filios confitentur.
Sanctificetur nomen tuum. Non in te, 34 sed in
nobis. Si enim propter peccatores nomen Dei blasphematur
in gentibus [(Rom. VIII)] , econtrario propter
justos sanctificatur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.