PL 26, col. 43
Commentaria in Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
[(Vers. 10.)] Adveniat regnum tuum. Vel generaliter
pro totius mundi petit regno, ut diabolus in mundo
regnare desistat, vel ut in unoquoque regnet Deus,
et non regnet peccatum in mortali hominum corpore [(Rom. VI)] .
Simulque et hoc attendendum, quod
grandis audaciae sit, et purae conscientiae, regnum
Dei postulare et judicium non timere.
Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Ut quomodo
Angeli tibi inculpate serviunt in coelis, ita in
terra serviant homines. Erubescant ex hac sententia,
qui quotidie in coelo ruinas fieri mentiuntur. Nam
quid nobis prodest coelorum similitudo, si et in coelo
peccatum est?
[(Vers. 11-13.)] Panem nostrum supersubstantialem
da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas
in tentationem. Sed libera nos a malo. Quod nos supersubstantialem
expressimus, in Graeco habetur ἐπιούσιον:
quod verbum Septuaginta interpretes περιούσιον
frequentissime transferunt. Consideravimus
ergo in Hebraeo, et ubicumque illi περιούσιον expresserunt,
nos invenimus SGOLLA ( ), quod Symmachus ἐξαίρετον,
id est, praecipuum, vel egregium,
transtulit, licet in quodam loco peculiare interpretatus
sit. Quando ergo petimus ut peculiarem vel
praecipuum nobis Deus tribuat panem, illum petimus
qui dicit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi [(Joan. VI, 51)]
.
In Evangelio quod appellatur secundum
Hebraeos, pro supersubstantiali pane, reperi
MAHAR ( ), quod dicitur crastinum; ut sit sensus:
Panem nostrum crastinum,
id est, futurum da nobis
hodie. Possumus supersubstantialem panem et aliter
intelligere, qui super omnes substantias sit, et universas
superet creaturas. Alii simpliciter putant, secundum
Apostoli sermonem dicentis [(I Tim. VI, 8)] : Habentes victum et vestitum,
35 his contenti sumus, de
praesenti tantum cibo sanctos curam agere. Unde et
in posterioribus sit praeceptum: Nolite cogitare de
crastino.
Amen. Signaculum orationis Dominicae est: quod
Aquila interpretatur, fideliter: nos, vere, possumus
dicere.
[(Vers. 14.)] Si enim dimiseritis hominibus peccata
eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis delicta
vestra. Hoc quod scriptum est: Ego dixi, dii estis,
et filii excelsi omnes: vos vero ut homines moriemini,
et tamquam unus de principibus cadetis [(Ps. LXXXI,
6, 7)]
, ad eos dicitur qui propter peccata homines ex
diis esse meruerunt. Recte ergo et hi quibus peccata
dimittuntur, homines appellati sunt.
[(Vers. 16.)] Exterminant enim facies suas, ut appareant