PL 26, col. 544
Commentaria in Epistolam ad Ephesios (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
oppugnare urbium loca quae parum munita
sunt, ut cum per illa irruperint, facile munita capiantur;
ita et diabolus per ea quae patere videt,
aut certe non firmiter clausa, quaerit irrumpere, et
ad ipsam arcem cordis et animae pervenire. Et quid
me necesse est de pluribus ejus insidiis dicere, cum
ex his et caeterae versutiarum ejus species cognoscantur?
Diabolus autem, nomen Graecum est, quod
interpretatur criminator. Juxta Hebraei vero sermonis
proprietatem, quia et tribus Zabulon quamdam
similitudinem hujus vocabuli habet, καταρύων, id
est, deorsum fluens dici potest, quod scilicet paulatim
de virtute ad vitium fluxerit, et de coelestibus ad
terrena corruerit.
Quoniam non est nobis colluctatio adversus 671
sanguinem et carnem; sed adversus principatus, adversus
potestates, adversus mundi rectores tenebrarum
harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus.
Non puto Paulum scribentem ad Corinthios dicere
potuisse: Non est vobis colluctatio adversus
carnem et sanguinem, quibus ait: Tentatio vos non
apprehendat nisi humana. Fidelis autem Deus, qui
non permittet [Al. permitti] vos tentari supra id quod
potestis [(I Cor. X, 13)]
. Existimo quippe adversus
carnem et sanguinem esse certamina, quae ibi tentationes
appellantur humanae, quando caro concupiscit
adversus spiritum, et provocat nos facere opera
sua, fornicationem, immunditiam, luxuriam, idololatriam,
inimicitias, contentiones, aemulationes, iras,
rixas, dissensiones, haereses, insidias, ebrietates,
comessationes [(Galat. V)] et reliqua his similia. Porro
non est humana tentatio, nec adversus carnem et sanguinem
pugna, quando aut ipse Satanas transfiguratus
in Angelum lucis, persuadere nititur, ut eum
Angelum lucis arbitremur, aut aliquid horum simile
facit, in omni virtute, signis et portentis mendacibus,
in omni deceptione iniquitatis. Nam cum aliquem
illaquearit inimicus ut recipiat se, et loquatur
in eo, haec dicit Dominus, non quasi caro et sanguis
eum decipit, aut quasi humana tentatio, sed
quasi principatus et potestas, rector tenebrarum et
nequitia spiritualis [(Ephes. IV)] . Quamobrem non demus
locum diabolo, sed et si spiritus potestatem
habentis ascenderit super nos, juxta quod scriptum
est, locum non demus ei. Dicat quispiam hoc quod
ait: Non est nobis colluctatio adversus sanguinem et
carnem, sed adversum principatus et potestates [(Eccl.
X, 4)]
, et caetera quae sequuntur, ideo dici, ut doceamur,
ne ea quidem quae nobis ministrari vitia putamus
ex carne, carnis esse vel sanguinis, sed a quibusdam
spiritualibus nequitiis suggeri. Sunt enim
quidam daemones amoribus et amatoriis canticis
servientes, ut Propheta quoque commemorat dicens: Spiritu fornicationis
672 seducti sunt [(Ose. IV, 22)]
.
Nam et barbara quaedam nomina eorum esse dicuntur,