PL 26, col. 636

Commentaria in Job (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

naturae, tamquam divitias cum meretricibus, id est,
voluptatibus vivendo, prodigus dissipasset, poenitenti
occiditur vitulus, Christus: annulus quoque
fidei, qua cuncta promissa certa impressione signantur,
in manu ei tribuitur: et gressuum suorum accepit
munimenta, ut super serpentes et scorpios
securus incedat: stola etiam aeterna immortalitatis
donatur.
Interroga enim generationem pristinam, et diligenter
investiga patrum memoriam. Hesterni quippe sumus,
et ignoramus: quoniam sicut umbra dies nostri
sunt super terram: ipsi docebunt te. Loquentur tibi,
et de corde suo proferent eloquia. Hoc est dicere, quia
nos hesterni sumus, interroga antiquos, et invenies
alios in diluvio, alios in Sodoma, sive in diversis

locis pro peccatis suis diversas accepisse sententias.
Numquid virere potest scirpus absque humore, aut
crescere carectum sine aqua. Hoc est dicere: sicut
scirpus vel carectum sine aqua vivere non potest:
ita tu sine fomento atque humore justitiae, nequaquam
permanere in pristina felicitate potuisti.
Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante
omnes herbas arescit: sic viae omnium qui obliviscuntur
Deum. Dicit sanctum Job, velut herbae similitudine
floruisse: qui antequam ad maturitatem fundatae
gloriae perveniret, in tanta mala praecipitatus
sit, ne in tempore suo, quasi in plenitudine dierum
consummato completoque florentissimo regno, manu
potestatis Dei, in qua omnia regna consistunt,
auferetur a saeculo. Ergo quia non ita egisti, ut in

pace, completo tempore tuo conferreris in sepulcrum
tuum: idcirco ante omnes herbas, id est, ante omnes
peccatores, qui herbarum vocabulo saepe dicuntur,
solis ardore siccatus es: id est, cum infidelibus tribulationibus
corde cessisti. Quod autem ait, ante
herbas omnes arescit: quisquis hominum multarum est
iniquitatum, sicut tu es, prae pondere criminum, ante
incipit poenas luere quam caeteri peccatores.
Et spes hypocritae peribit. Hypocritae simulantis
sanctimoniam vitae: hic autem secundum Dei, sicut
ipse ait, testimonium, simplex fuit, rectus, et innocens: Si ambulavi in vanitate.
Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum
fiducia ejus. Grandis revera vecordia est, et
amentia, ficte, et simulate agere ante Deum: quod

eis in prosperum non procedet, cum ille scrutator
sit cordis et renis. Tales in Evangeliis arguuntur:
qui sunt ornati deforis quasi specie sanctitatis, et
intus peccati putredine pleni sunt, ut sepulcra mortuorum.
Innitetur super domum suam, et non stabit. Confidendo
in seipso, et confirmando carnem brachii
sui: stare non poterit: sed magis cadet superbia.
Quia omnis caro fenum est.
Fulciet eam, et non consurget. Conatur propriis
viribus se erigere, sed nequaquam consurgere poterit:
quia non est Dominus fortitudo ejus. In quem
incumbentes firmissime continentur.
Humectus videtur antequam veniat sol. Felicitatem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.