PL 26, col. 635

Commentaria in Job (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Quare me posuisti contrarium tibi? Dedisti mihi
copiam respondendi, ut dicerem tibi: Justo homini
non conveniunt poenae, quae potius peccatoribus irrogantur:
dum homo haec dico Deo: creatura creatori,
plasma figulo.
Et factus sum mihimetipsi gravis. Quia servus Domino
meo tam querula voce respondere non debui.
Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers
iniquitatem meam? Ecce nunc in pulvere dormiam: Id est, aufers dolores meos, per quos qui eram hactenus
justus, nunc peccare compellor?
Et si mane me quaesieris, non subsistam. Post istius
saeculi noctem, in illius futuri saeculi principio,
quando erit felix resurrectio beatorum: cum requisitus
fuero, non inveniar: quia non ita dignus ero,

qui sanctitatis merito subsistam ante faciem tuam.
Quod si abhinc peccator abiero, cui tu ante propitiatus
non fueris: postea ante conspectum, ubi sunt
caeteri sancti, amplius non ero.
CAPUT VIII.
Respondens autem Baldad Suites, dixit: Usquequo
loqueris talia, et spiritus multiplex sermonis oris tui? Offensus est Baldad in sermonibus sancti Job. Primum
quia temere locutus fuisset ad Deum: deinde,
quod diceret quod in regno fuisset caeteris regibus
praepollentior, et quod hanc plagam innocens pateretur
et notat eum ipse Baldad, quod quasi non
libera mente et sobria loqueretur, sed nescio quo
spiritu potius ageretur.
Numquid Deus supplantat judicium, aut omnipotens
subvertit quod justum est? Hoc dicit, quia justitia Dei
pateris quae mereris.
Etiamsi filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu
iniquitatis suae: tu tamen si diluculo consurrexeris
ad Deum, et omnipotentem fueris deprecatus: si mundus
et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et peccatum
reddet habitaculum justitiae tuae: intantum ut
si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur
nimis. Si filii, inquit, tui facientes mala, dimissi
sunt a Deo, ut potestas quae propter iniquitatem
eorum in eos data est, interimendi eos haberet
effectum, tibi in nullo nocere poterit: si tamen ipse
adhuc jacens in stultitiae caecitate, diluculo in agnitionem
divinae justitiae consurrexeris, et pro tuis

erroribus et delictis Deum, qui omnia potest concedere,
fueris deprecatus. Qui quasi dormire videbatur,
non audiendo te videlicet, nec videndo, confestim
evigilabit ad te, et ad praeparandam felicitatem
tuam instabit. Intantum ut si priora tua fuerint parva,
novissima tua multiplicentur nimis. Si ergo ad Deum
conversus fueris, inquit, ab iniquitatibus, propter
quas nunc poenas pateris, et per satisfactionem eum
pro meritis tuis tibi valde iratum reconciliare volueris:
tantam ejus gratiam continuo possidebis, ut
ad comparationem novissimorum bonorum tuorum,
quae tibi subito poterit compensare, priora satis
parva, et minima deputentur. Quos peccatores filius
ille junior in Evangelio figuravit, qui cum bonum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.