PL 26, col. 598
Commentaria in Epistolam ad Titum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
damnatus: quia fornicator, adulter, homicida, et
caetera vitia, per sacerdotes de Ecclesia propelluntur.
Haeretici autem in semetipsos sententiam ferunt,
suo arbitrio de Ecclesia recedentes: quae recessio
propriae conscientiae videtur esse damnatio. Inter
haeresim et schisma hoc esse arbitrantur, quod haeresis
perversum dogma habeat: schisma propter
episcopalem dissensionem ab Ecclesia separetur:
quod quidem in principio aliqua ex parte intelligi
potest. Caeterum nullum schisma non sibi aliquam
confingit haeresim, ut recte ab Ecclesia recessisse
videatur.
[(Vers. 12.)] Cum misero ad te Arteman, aut Tychicum,
festina venire ad me Nicopolim, ibi enim statui
hiemare. Legimus in exordio istius Epistolae: Hujus
rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae deerant corrigas:
et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi
disposui. Ut quia Cretenses nuper crediderant, recedente
Paulo, et ad alias Ecclesias transeunte, non
dimitterentur orphani: sed haberent apostolicum
virum, qui ea quae videbantur deesse, corrigeret.
Quia ergo post fundamentum aliarum Ecclesiarum
necessarius erat Titus, qui aedificium superstrueret,
scribit ei, ut cum Arteman vel Tychicum, unum
scilicet e duobus qui secum fuerant, Cretam misisset,
impleturus [ Al. impleturum] locum ejus: ipse Nicopolim
veniret, ibi se hiematurum esse contestans. Ex quo
paternos Pauli in Cretenses probamus [ Al. probemus]
affectus. Necessarium habet Titum in Evangelii ministerium:
tamen non eum ante ad se vult venire,
nisi in locum ejus Artemas, vel Tychicus successor
advenerit. Nicopolis ipsa est, quae ob victoriam Augusti,
quod ibi Antonium Cleopatramque superarit,
nomen accepit.
[(Vers. 13.)] 739 Zenam legis doctorem, et Apollo
sollicite praemitte, ut nihil illis desit. Iste est Apollo
de quo et ad Corinthios scribitur: Unusquisque vestrum
dicit: Ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego
vero Cephae [(I Cor. I, 12)]
. Fuit autem vir Alexandrinus
ex Judaeis, valde eloquens et perfectus in
Lege, episcopus Corinthiorum: quem propter dissensiones
quae in Corintho erant, ad vicinam insulam
Cretam cum Zena legis doctore putandum est
transfretasse; et Pauli Epistola dissensionibus quae
Corinthi ortae fuerant temperatis, rursum Corinthum
revertisse. Zenam vero legis doctorem, de alio
Scripturae loco quis fuerit, non possumus dicere,
nisi hoc tantum, quod et ipse apostolicus vir id
operis quod Apollo exercebat habuerit: Christi Ecclesias
exstruendi. Praecipit itaque Tito, ut quoniam
de Creta ad Graeciam navigaturi erant, non
eos faciat sitarciis indigere, sed habere ea quae ad
viaticum necessaria sunt.