PL 26, col. 641

Commentaria in Job (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

est qui Deum potest injustitiae, quasi iniquum arguere,
nisi temerarius et blasphemus? quis potest
velut in reum iniquitatis cum extensione manus dare
sententiam? Job vero juxta Dei testimonium, quo
fuerat collaudatus, eo quod innocens esset, sibi
conscius vere dixit, quod non esset ullus eorum,
cum quibus altercabatur, qui eum recte possit arguere:
quia ille judicare alterum justissime audet,
cujus rea conscientia de his quae in alterum judicat,
non tenetur.
Et ponere manum suam in ambobus. Auferat a me
virgam suam, et pavor ejus non me terreat. Loquar, et
non timebo eum: Nec enim possum metuens respondere. Securus, inquit, et constanter tunc potero
respondere, si haec duo amoveat a me: potentiae

videlicet suae magnitudinem, et horum cruciatuum
poenas.
CAPUT X.
Taedet animam meam vitae meae: dimittam adversum
me eloquium meum. Loquar in amaritudine animae
meae, dicam Deo: Noli me condemnare. Indica mihi,
cur me ita judices? Numquid bonum tibi videtur, si
calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum,
et consilium impiorum adjuves? Numquid oculi carnei
tibi sunt: aut sicut videt homo, et tu videbis? Numquid
sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana
sunt tempora: ut quaeras iniquitatem meam, et
peccatum meum scruteris? Et scias quia nihil impium
fecerim: cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.
Manus tuae, Domine, fecerunt me, et plasmaverunt

me totum in circuitu, et sic repente praecipitas me?
Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in
pulverem reduces me. Nonne sicut lac mulsisti me, et
sicut caseum me coagulasti? Pelle, et carnibus vestisti
me: ossibus et nervis compegisti me. Quod autem
dicit, totum se in circuitu factum, contra haereticos
locutus est, qui dicunt animam ab alio Deo factam,
et corpus ab altero plasmatum.
Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio
tua custodivit spiritum meum. Licet haec celes in corde
tuo: tamen scio quia universorum memineris. Si peccavi,
et ad horam perpecisti mihi, cur ab iniquitate
mea mundum me esse non pateris? Et si impius fuero,
vae mihi est, et si justus. Ipsa anima est vita hic appellata,
non vita animae: quia possunt et actus

animae vita nuncupari.
Non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
Et propter superbiam. Id est, contractus dolore et
tormentis viscerum: caput ad ima depositum elevare
non possum, sive confusione et moerore repletus.
Quasi leaenam capies me. Huic ergo bestiae, ait Job,
assimilas me hominem humilem et abjectum.
Reversusque mirabiliter me crucias. Deum dicebat
ad se reverti, quando cum antiquis novas poenas, et
recentiores in suo corpore sentiebat mirabiliter.
Instauras testes tuos contra me. Hoc dicit, quia
castigationes, et poenae nostrae, testes sunt divinae
justitiae. Sive cruciatus, illius idcirco dictos testes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.