PL 26, col. 640
Commentaria in Job (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
ipsum ignorabit anima mea, et taedebit me vitae meae.
Unum est quod locutus sum, et innocentem, et impium
ipse consumit. Plagis omnibus atque infirmitatibus
circumdata atque obsessa, repleta fellis atque blasphemiae,
et amaritudine anima mea. Ita ut durum
verbum et asperum os meum dicere compellatur,
et taedebit me vitae meae. Ego tamen hoc solum
novi, quod malis vitae praesentis punior.
Si flagellat, occidat semel: et non de poenis innocentium
rideat. Dure hic satis locutus est contra
Deum. In toto quidem libro hoc, nullus locus est
asperior isto, et altero superius posito, ubi ait:
Quamobrem elegit suspendium anima mea, et mortem
ossa mea: de quibus sermonibus respondit ad
Deum in fine libri: unum locutus sum, quod utinam
non dixissem, et alterum quibus ultra nihil
addam. Tota altercatio Job cum amicis hic est,
quod ille se justum, illi eum impium pronuntiabant.
Terra data est in manus impii. Caro Christi in potestatem
Herodis, sive Pilati: vel ipse Job in potestatem
diaboli.
Vultum judicium ejus operit. Quod si non ille est,
quis ergo est? Dies mei velociores fuerunt cursore:
fugerunt, et non viderunt bonum. Pertransierunt quasi
naves poma portantes: sicut aquila volans ad escam. Vultum hoc loco mentis judicium, quod Dei justo
judicio est opertum, appellat. Excaecanda corda satellitum
impii diaboli: quos isthic judices nominavit,
ut sanctum Job crudelitate acrius cruciarent.
Cum dixero: Nequaquam ita loquar. Nequaquam
ita ait, hoc est, quando compellente cruciatu, aspera
contra Deum loquor, et dura: eodem puncto
resipiscens definio, me Deo ita loqui non oportere.
Commuto faciem meam, et dolore torqueor. Verebar
omnia opera mea: sciens quod non parceres delinquenti:
si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? Id est, prae doloris nimietate contraho atque
contristor, et in ipso definitionis meae momento,
subitis ac repentinis dolorum aculeis ita vexor atque
discrucior, ut rursum amaritudinis et fellis verba
depromam.
Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut
mundissimae manus meae: tamen sordibus intinges
me. In ablutione ergo aquarum nivis, candor mentis
ostenditur, et in manu, munditia fructus sanctorum
operum demonstratur. Et recte potest nivi baptismus
comparari. In pluvia ergo, et imbre affluente sermonem
doctrinae legislator voluit indicare. In rore vero
et in nive, sensum cum illuminatione sui interiora
viscerum penetrantem.
Et abominabantur me vestimenta mea. Neque enim
viro, qui similis mei est, respondebo: nec qui mecum
in judicio ex aequo possit audiri. Tantum enim malorum
mihi illatum est: ut squalore vulneris, et putredinis,
si dici potest, etiam quae insensibilia sunt
detestentur.
Non est qui utrumque valeat arguere: Id est, quis