PL 28, col. 1142
Liber Psalmorum 1 (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
et devorabit [Al. devoravit] eos ignis.
Fructum eorum [Al. tac eorum] de terra perdes,
et semen eorum de filiis hominum,
Quoniam inclinaverunt super te malum,
cogitaverunt scelus quod non potuerunt.
Quoniam [Al. quia] pones eos humerum,
funes [h. nervos] tuos firmabis contra facies eorum.
Exaltare, Domine [Al. Deus], in fortitudine tua,
cantabimus et psallemus fortitudinem tuam [Al. fortitudines
tuas ],
VICTORI PRO CERVO MATUTINO CANTICUM [ h. Psalmus ]
DAVID.
[ XXII.] Deus meus, Deus meus, quare dereliquisti me:
longe a salute mea verba rugitus mei.
Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies:
et nocte, nec est silentium mihi.
Et tu sancte, habitator laus [h. laudes] Israel.
In te confisi sunt, patres nostri:
confisi sunt, et salvasti eos.
Ad te clamaverunt, et salvati sunt:
in te confisi sunt, et non sunt confusi.
Ego autem sum vermis et non homo [h. vir]:
opprobrium hominum et despectio plebis [h. populi].
Omnes videntes me, subsannant [Al. subsannabant] me;
demittunt labium, movent caput.
Confugit ad Dominum [h. revelat Domino], salvet
eum:
liberet eum, quoniam vult eum.
Tu autem propugnator meus ex utero:
fiducia mea ab uberibus matris meae.
In te projectus sum ex vulva:
de ventre matris meae Deus meus tu.
Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima.
quoniam non est adjutor.
Circumdederunt me vituli multi:
tauri pingues [h. basan] vallaverunt me.
Aperuerunt super me os suum:
leo capiens et rugiens.
Sicut aqua effusus sum,
et separata sunt omnia ossa mea:
Factum est cor meum sicut cera
liquefacta in medio ventris mei.
Aruit velut testa fortitudo mea,
et lingua mea adhaesit faucibus meis,
et in pulverem mortis detraxisti me.
Quoniam circumdederunt me venatores [h. canes],