PL 29, col. 33

Liber Tobiae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

ut foderent sepulcrum. Dicebat enim: ne forte
simili modo evenerit ei, quo et caeteris illis septem
viris qui sunt ingressi ad eam. Cumque parassent
fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit
ei: Mitte unam ex ancillis tuis, et videat si mortuus
est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.
At illa misit unam ex ancillis suis. Quae ingressa
cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum
pariter dormientes. Et reversa, nuntiavit bonum
nuntium: et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet
et Anna uxor ejus, et dixerunt: Benedicimus te,
Domine Deus Israel, quia non contigit, quemadmodum
putabamus. Fecisti enim nobiscum misericordiam
tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem
nos. Misertus es autem duobus unicis. Fac ees, Domine,

plenius benedicere te: et sacrificium tibi
laudis tuae et suae sanitatis offerre, ut cognoscat universitas
gentium, quia tu es Deus solus in universa
terra. Statimque praecepit servis suis Raguel, ut
replerent fossam, quam fecerant, priusquam elucesceret.
Uxori autem suae dixit, ut instrueret convivium,
et praepararet omnia quae in cibos erant iter
agentibus necessaria. Duas quoque pingues vaccas,
et quatuor arietes occidi fecit, et parari epulas omnibus
vicinis suis, cunctisque amicis. Et adjuravit Raguel
Tobiam, ut duas hebdomadas moraretur apud
se. De omnibus autem, quae possidebat Raguel, dimidiam
partem dedit Tobiae: et fecit [ Al. add. hanc]
scripturam, ut pars dimidia, quae supererat post
obitum eorum, Tobiae dominio deveniret.
[ Cap. IX.] Tunc vocavit Tobias angelum ad se,
quem quidem hominem existimabat, dixitque ei:
Azaria frater, peto ut auscultes verba mea.
Si me ipsum tradam tibi servum, non ero condignus
providentiae tuae. Tamen obsecro te, ut assumas
tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum
in Rages civitatem Medorum, reddasque ei chirographum
suum, et recipias ab eo pecuniam, et roges
eum venire ad nuptias meas. Scis enim ipse quoniam
numerat pater meus dies: si tardavero una die plus,
contristatur anima ejus. Et certe vides quomodo
adjuravit me Raguel, cujus adjuramentum spernere
non possum.
Tunc Raphael assumens quatuor ex servis Raguelis,
et duos camelos, in Rages civitatem Medorum

porrexit: et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum
suum, et recepit ab eo omnem pecuniam.
indicavitque ei de Tobia filio Tobiae, omnia quae
gesta sunt: fecitque eum secum venire ad nuptias.
Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit
Tobiam discumbentem: et exsiliens, osculati sunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.