PL 29, col. 557

Evangelium secundum Matthaeum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur
ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro.
[CXXIV, 10.] Aut facite arborem bonam, et fructum
ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum
ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui,
cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
[CXXV, 5.] Bonus homo de bono thesauro profert
bona: et malus homo de malo thesauro profert
mala. [CXXVI, 10.] Dico autem vobis, quoniam
omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines,
reddent rationem de eo in die judicii. Ex verbis
enim tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.
[CXXVII, 5.] Tunc responderunt ei quidam de
Scribis et Pharisaeis, dicentes: Magister, volumus a

te signum videre. [CXXVIII, 5.] Qui respondens ait illis:
Generatio mala et adultera signum quaerit: et
signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae.
Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et
tribus noctibus: sic erit Filius hominis in corde
terrae tribus diebus, et tribus noctibus. Viri Ninivitae
surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt
eam: quia poenitentiam egerunt in praedicatione
Jonae. Et ecce plus quam Jonas hic. Regina
Austri surget in judicio cum generatione ista,
et condemnabit eam: quia venit a finibus terrae audire
sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon
hic. [CXXIX, 5.] Cum autem immundus spiritus
exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens
requiem, et non invenit. Tunc dicit: Revertar in

domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam
vacantem, scopis mundatam, et ornatam. Tunc vadit,
et assumit septem alios spiritus secum nequiores
se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima
hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi
huic pessimae. [CXXX, 2.] Adhuc eo loquente
ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris,
quaerentes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce
mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te. At
ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea,
et qui sunt fratres mei? Et extendens manus in discipulos
suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in
coelis est: ipse meus frater, et soror, et mater est.
[ Cap. XIII. CXXXI, 2.] In illo die exiens Jesus de

domo, sedebat secus mare. Et congregatae sunt ad
eum turbae multae, ita ut in [ Al. tac. in] naviculam
ascendens sederet, et omnis turba stabat in littore:
et locutus est eis multa in parabolis dicens: Ecce
exiit qui seminat seminare. Et dum seminat, quaedam
ceciderunt secus viam, et venerunt volucres
coeli, et comederunt ea. Alia autem ceciderunt in
petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo
exorta sunt, quia non habebant altitudinem
terrae. Sole autem orto aestuaverunt: et quia non
habebant radicem, aruerunt. Alia autem ceciderunt
in spinas: et creverunt spinae, et suffocaverunt ea.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.