PL 3, col. 1014
Acta (Concilia Carthaginensia), J. P. Migne
I.
Legimus litteras tuas, frater charissime, quibus
significasti de Victore, quondam presbytero, quod
ei, antequam poenitentiam plenam egisset, et Domino
Deo, in quem deliquerat, satisfecisset, temere Therapius,
collega noster, immaturo tempore et praepropera
festinatione pacem dederit. Quae res nos
satis movit, recessum esse a decreti nostri auctoritate,
ut ante legitimum et plenum tempus satisfactionis,
et sine petitu et conscientia plebis, nulla
infirmitate urgente ac necessitate cogente, pax ei
concederetur, sed librato apud nos diu consilio,
satis fuit objurgare Therapium collegam nostrum
quod temere hoc fecerit et instruxisse ne quid tale
de caetero faciat. Pacem tamen quomodocumque a
sacerdote Dei semel datam non putavimus auferendam,
ac per hoc Victori communicationem sibi
concessam usurpare permisimus.