PL 3, col. 1066
Acta (Concilia Carthaginensia), J. P. Migne
pro earum numero et baptismata computabuntur.
Vincentius a Thibari dixit: Haereticos scimus esse
pejores quam ethnicos. Si ergo conversi ad Dominum
venire volueriut, habemus utique regulam veritatis,
quam Dominus praecepto divino mandavit Apostolis dicens [(Matth. X, 8.)] :
Ite, in nomine meo manum imponite,
daemonia expellite. Et alio loco [(Matth. XXVIII,
19)] : Ite, et docete gentes, baptizantes eos in nomine Patris
et Filii et Spiritus sancti. Ergo primo per manus
impositionem in exorcismo, secundo per baptismi
regenerationem, tunc possunt ad Christi pollicitationem
venire. Alias autem fieri censeo non debere.
Marcus a Mactari dixit: Mirandum non est si haeretici
hostes atque impugnatores veritatis rem sibi vindicant
potestatis et dignationis alienae. Sed illud mirandum
est quod quidam nostri praevaricatores veritatis
haereticis suffragantur et christianis adversantur.
Propterea decernimus haereticos baptizandos
esse.
Sattius a Sicilibba dixit: Si haereticis in baptismo
sua peccata donantur, sine causa ad Ecclesiam veniunt.
Nam cum in die judicii peccata sint quae puniuntur,
nihil est quod timere possint haeretici de
judicio Christi, si sunt remissionem peccatorum
consecuti.
Victor a Gor dixit: Cum peccata non nisi in Ecclesiae
baptismo remittantur, qui haereticum ad communicationem
sine baptismo admittit, utrumque
contra rationem facit, nec haereticos purgat, et
christianos inquinat.
Aurelius ab Utica dixit: Cum dicat [(I Tim. V, 22)] .
Apostolus non communicandum peccatis alienis, quid
aliud quam peccatis alienis, communicat qui haereticis
sine Ecclesiae baptismo communicat? Et ideo censeo
baptizandos esse haereticos ut accipiant remissam
peccatorum, et sic illis communicetur.