PL 3, col. 1159

Epistolae de baptismate haereticorum (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

postea induxisse; quos omnes manifestum est a semetipsis
damnatos esse, et ante diem judicii inexcusabilem
sententiam adversus semetipsos dixisse:
quorum baptisma qui confirmat, quid aliud quam cum
ipsis se adjudicat, et se ipse participem talibus faciendo
condemnat.
VI.
Eos autem qui Romae sunt non ea in omnibus observare
quae sint ab origine tradita; et frustra Apostolorum
auctoritatem praetendere scire quis etiam inde
potest, quod circa celebrandos dies Paschae et circa
multa alia divinae rei sacramenta videat esse apud
illos aliquas diversitates, nec observari illic omnia
aequaliter quae Hierosolymis observantur, secundum
quod in caeteris quoque plurimis provinciis multa pro
locorum et nominum diversitate variantur, nec tamen

propter hoc ab Ecclesiae catholicae pace atque unitate
aliquando discessum est. Quod nunc Stephanus ausus
est facere, rumpens adversum vos pacem, quam
semper antecessores ejus vobiscum amore et honore
mutuo custodierunt, adhuc etiam infamans Petrum
et Paulum beatos apostolos, quasi hoc ipsi tradiderint,
qui in epistolis suis haereticos exsecrati sunt et ut eos
evitemus monuerunt. Unde apparet traditionem hanc
humanam esse quae haereticos asserit et baptisma,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.