PL 3, col. 1489

De vita et passione Cypriani (Pontius diaconus), J. P. Migne

prodiderat latus nudum, dispari genere saeviendi,
singulos diversa strage dejecerat. Debebat esse qui
posset saucios homines, et varia expugnantis inimici
arte jaculatos, adhibita medicinae coelestis medela
pro qualitate vulneris, vel secare interim, vel
fovere. Servatus est vir ingenii, praeter caetera, etiam
spiritaliter temperati; qui inter resultantes collidentium
schismatum fluctus, Ecclesiae iter medium,
librato limite gubernaret. Nonne haec, oro, consilia
divina sunt? Hoc fieri sine Deo potuit? Viderint qui
putant posse fortuito ista contingere. Ecclesia illis
clara voce respondet, dicens: Ego sine Dei nutu
necessarios reservari non admitto, non credo.
CAPUT IX. Grassante dira peste, plebem suam ad succurrendum ea infectis, etiam ethnicis, efficaci oratione adducit.

Percurramus tamen caetera, si videtur. Erupit
postmodum lues dira; et detestabilis morbi vastitas
nimia, innumeros per diem populos a sua quemque
sede abrupto impetu rapiens, continuatas per ordinem
domos vulgi trementis invasit. Horrere omnes,
fugere, vitare contagium, exponere suos impie:
quasi cum illo peste morituro, etiam mortem ipsam
aliquis posset excludere. Jacebant interim in
tota civitate, non jam corpora, sed cadavera plurimorum,
et misericordiam in se transeuntium contemplatione
sortis mutuae flagitabant. Nemo respexit
aliud praeterquam lucra crudelia. Nemo similis

eventus recordatione trepidavit: nemo fecit alteri,
quo pati voluit. Quid inter haec egerit Christi et
Dei Pontifex, qui pontifices mundi hujus tanto
plus pietate, quanto religionis veritate praecesserat,
scelus est praeterire. Aggregatam primo in loco uno
plebem de misericordiae bonis instituit, docens
divinae lectionis exemplis, quantum ad promerendum
Deum prosint officia pietatis. Tunc deinde subjungit
non esse mirabile, si nostros tantum debito charitatis
obsequio foveremus: eum perfectum posse
fieri qui plus aliquid publicano vel ethnico fecerit:
qui malum [(Rom. XIII, 21)] bono vincens, et
divinae clementiae instar exercens, inimicos quoque
dilexerit: qui pro persequentium se salute, sicuti
Dominus monet et hortatur, orarit. Oriri (Matth.

V, 45) Deus facit jugiter solem suum, et pluvias
subinde nutriendis seminibus impertit; exhibens

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.