PL 3, col. 789

Epistolae (Cornelius papa), J. P. Migne

etiam legimus censuram pariter et clementiam
Dei comminantis simul atque parcentis, punientis ut
corrigat, et cum correxerit reservantis. Visitabo, inquit, in virga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum.
Misericordiam autem meam non dispergam ab
eis
[(Psal. LXXXVIII, 33, 34)]
.
XXIII.
Dominus quoque in Evangelio suo pietatem
Dei Patris ostendens ait: Quis est ex vobis homo quem si
petierit filius ejus panem, lapidem porrigat illi; aut si
piscem postulaverit, serpentem illi porrigat? Si ergo vos,
cum sitis nequam, scitis bona data dare filiis vestris,
quanto magis Pater vester coelestis dabit bona poscentibus eum
[(Math. VII. 9-11)]
? Comparat hic Dominus carnalem
patrem et Dei Patris aeternam largamque pietatem,
quod si iste in terris nequam pater offensus graviter

a filio peccatore et malo, si tamen eumdem postmodum
viderit reformatum et depositis prioris vitae delictis
ad sobrios et bonos mores et ad innocentiae
disciplinam poenitentiae dolore correctum, et gaudet
et gratulatur, et susceptum, quem ante projecerat,
cum voto paternae exultationis amplectitur, quanto
magis unus ille et verus Pater bonus, misericors,
et pius, immo ipse bonitas et misericordia et
pietas, laetatur in poenitentia filiorum suorum, nec
jam poenitentibus aut plangentibus et lamentantibus
poenam comminatur, sed veniam magis et indulgentiam
pollicetur. Unde Dominus in Evangelio beatos
dicit plangentes [(Matth. V)] , quia qui plangit misericordiam
provocat; qui pervicax et superbus est,
iram sibi et poenam judicii venientis exaggerat. Et

idcirco, frater charissime, poenitentiam non agentes,
nec dolorem delictorum suorum toto corde et
manifesta lamentationis suae professione testantes,
prohibendos omnino censuimus a spe communicationis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.