PL 3, col. 848

Epistolae decretales dubiae (Auctor incertus (Cornelius papa)), J. P. Migne

ulla lex damnat. Facile ergo homo hominem fallere
potest, non tamen Deum, cujus oculis omnia
nuda sunt et aperta. Unde ait propheta: Dominus
novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt [(Psal.
XCIII)]
. Sapiens ergo non est qui nocet. Nec quidquam
mali vult, qui fidelis est, aut cuiquam insidias machinatur.
Hortamur, frater, et monemus tuam dilectionem,
ut omnes semper, prout melius potueris,
adjuves, confortes et consoleris. Et sacramenta, super
quibus hanc sanctam Romanam, ac universalem
Ecclesiam consulere voluisti, fieri prohibeas, et neminem
umquam infestes aut noceas. Haec, frater, ad
reliquorum fratrum notitiam tua faciat sanctitas pervenire,
ut omnes haec mala caveant. Et sicut generaliter
tam ab ipso Domino, quam a sanctis et reliquis

apostolicis viris, et caeteris Patribus, sunt prohibita,
ita generaliter ab omnibus custodiantur. Bene valere
beatitudinem tuam semper optamus, et sacris
virtutibus proficere te desideramus, frater charissime
atque amantissime. Data undecimo kalendas junii,
Maximo et Decio viris clarissimis consulibus.
DECRETUM. Ex Gratiani (1) decreto desumptum, in prioribus Decretalibus non exstans. Ut a jejunis juramenta praestentur.
Honestum etiam videtur ut qui in sanctis audet
jurare, hoc jejunus faciat cum omni honestate et
timore Dei, et ut pueri ante annos quatordecim non
cogantur jurare.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.