PL 3, col. 849

Acta (Concilium Carthaginense), J. P. Migne

Carthaginense concilium hoc habitum est Carthagine
post Pascha, anno Domini 254, estque
Cypriano episcopo auctore convocatum. Initio illius
legati, quos Novatianus cum litteris ad Africanam
ecclesiam scriptis allegaverat, a Cypriano excommunicantur:
Patres autem in synodo congregati
litteras eorum, quas ipsi calumniis et mendaciis
in sanctum Cornelium plenissimas publice in concilio
legi urgebant, schismatis causa ex litteris Cornelii,
relatione quorumdam ecclesiae ejusdem episcoporum
Roma revertentium plene cognita, rejiciunt, tamquam
indignas quae in tam sacro sacerdotum conventu legantur
et audiantur [(Cyprianus, Epist. 41, 42 et 55)] .
Felicissimus, schismatis Africani infelix auctor, et
quinque illi presbyteri Carthaginenses fidei desertores,

ac schismatici sectarii, de quibus Cyprianus [(Epist. XL)] ,
jam ante bis excommunicati, in hoc sacro
episcoporum conventu, causam suam acturi adsunt,
audiuntur, et demum tertio excommunicantur.
Hoc concilium anno Domini 255. Idibus Maii

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.