PL 30, col. 124

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

manna invenitur: quod et scaturire cernitur. Verumtamen
quid horum verius censeatur, ambigimus.
Melius tamen Deo totum, cui nihil impossibile est,
committimus, quam ut aliquid temere definire velimus
auctoritate nostra, quod non probemus: sicuti
et de his, quos cum Domino (Evangelio teste) resurrexisse
credimus. Sed utrum redierint in pulverem
terrae, certum non habemus, nisi quod legimus: Quia multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt,
ac venerunt in sanctam civitatem,
scilicet, Jerusalem, et apparuerunt multis
[(Matth. XXVII, 52,
53)]
. De quibus profecto nonnulli doctorum senserunt,
et etiam in suis reliquerunt scriptis, quod jam
in illis perpetua sit completa resurrectio. Fatentur
enim quod veri testes non essent, nisi et vera eorum

esset resurrectio. Unde et beatus Petrus dixisse
legitur, cum de David loqueretur in testimonium: Et sepulcrum,
inquit, ejus apud nos est [(Act. II, 23)]
:
quasi non sit ausus dicere, quod ipse, aut corpus
ejus apud nos est: sed tantum sepulcrum quo conditus
fuerat: hinc aiunt resurrexisse et eum cum
caeteris sanctis: et ideo vacuum remansisse mausoleum,
ut hunc beatae Mariae cernitur. Quod sane factum,
et de aliis quibuslibet locis Scripturarum affirmare
conantur: quod hi jam cum Christo regnent
resuscitati in aeterna societate. Quod (quia Deo nihil
est impossibile) nec nos de beata Maria Virgine factum
abnuimus, quamquam propter cautelam (salva
fide) pio magis desiderio opinari oporteat, quam inconsulte
definire, quod sine periculo nescitur.

III.
Unde de his ex quibus certi sumus, tantisper
loquamur ad exhortationem vestram qualicumque
sermone, ad aedificationem et laudem nominis Dei:
ut et religio conservetur pro famulatu, et devotio
augeatur pro affectu: quoniam haec est Virgo, quae
sola interemit universam haereticam pravitatem:
sola post Deum quae nos confirmet in omni veritate,
suisque commendet meritis, et precibus auxilietur,
ut et ipsi digni inveniamur in ejus laudibus. Quod
si quaeritur post ascensionem Domini quid egerit,
unum pro certo est, quia Virgo sancta corpore ac
mente permansit: quam sane angelus Gabriel, ac si
coelestis paranymphus, intactam custodivit. Et Joannes
apostolus, atque evangelista, cui Christus eam
de cruce commisit, virgo virginem servavit, suisque

ei deservivit obsequiis: non quod eximius ille sanctorum
chorus apostolorum deseruerit eam, inter
quos post resurrectionem intrans et exiens, familiarius
contulit de Christi Incarnatione: tanto siquidem
verius, quanto ab initio plenius per Spiritum sanctum
cuncta didicerat, et perspexerat oculis universa:
licet et apostoli per eumdem Spiritum sanctum omnia
cognoverint, et in omnem edocti pervenerint
veritatem. Quam sane beatam Virginem, etsi omnes
venerati sunt discipuli, eique famulabantur affectu
dilectionis, Joannes tamen amplius ac specialius usque
in finem vitae, qui sibi commissam accepit in
suam, quasi matrem filius: cui benignus magister
de cruce: Mulier, inquit, ecce filius tuus; ad discipulum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.