PL 30, col. 123

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

te teste, nato puero inter crepundia novi partus, et
querelas nescii ploratus, pro fescenninis, Gloria in
excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis:
multitudinem angelorum cantantium audivisti,
et radiantem stellam vidisti. Pastoribus insuper
evangelizantibus credidisti. Magos praeterea tria deferentes
munera, in visione beatis oculis conspexisti:
ipsa eadem munera bene intelligendo votis omnibus
fide Deo obtulisti. Nam et cum eisdem magis Deum
puerum in praesepio adorasti. Sed forte conquesta
me delatorem, qui [ Al. quod] te prodiderim, clamabis.
Ad quod ego: Si celatum esse volebas teste conscientia,
mihi narrare ante praesepium, ubi plurimum
lacrymata es, non debueras: quod ut verum fatear,
Christi praeconia, etiamsi voluero adjuratus, neque

tuas laudes omnino tacere queo. Idcirco tuae te interrogent
filiae, quas lacte nutris: tu ea melius reserabis,
quae nescio si per speciem aliquam, aut certe
in spiritu vidisti. Unde vos, o filiae, pulsate matrem
precibus, pulsate ad ostium invitantis amici: si quomodo
tandem vobis aperiantur, quae reserata sunt
matri. Verumtamen de his quid plura dicam? Omnia
Salvatoris gesta, et beatae Mariae obsequia, necnon
actus vitae ex Evangelio didicistis. Et nunc quid superest,
ut ab aliquo doctorum requiratis?
II.
De Assumptione ejusdem tamen beatae Dei genitricis
semperque Virginis Mariae, qualiter assumpta
est, quia vestra id deposcit oratio, praesentia absens
scribere vobis curavi, quae absentia praesens devotus
obtuli, ut habeat sanctum Collegium vestrum in

die tantae solennitatis munus Latini sermonis, in quo
discat tenera infantia lactis experiri dulcedinem, et
de exiguis eximia cogitare: qualiter favente Deo, per
singulos annos tota haec dies expendatur in laudem,
et cum gaudio celebretur: ne forte si venerit in manus
vestras illud apocryphum, De Transitu ejusdem
Virginis, dubia pro certis recipiatis: quod multi
Latinorum pietatis amore, studio legendi charius amplectuntur:
praesertim cum ex his nihil aliud experiri
possit pro certo, nisi quod hodierna die gloriosa
migravit a corpore. Monstratur autem sepulcrum
ejus cernentibus nobis usque ad praesens in vallis
Josaphat medio, quae vallis est inter montem Sion
et montem Oliveti posita: quam et tu, o Paula, oculis
aspexisti, ubi in ejus honore fabricata est Ecclesia

miro lapide tabulata: in qua sepulta fuisse (ut
scire potestis) ab omnibus ibidem praedicatur: sed
nunc vacuum esse mausoleum cernentibus ostenditur.
Haec idcirco dixerim, quia multi nostrorum dubitant,
utrum assumpta fuerit simul cum corpore,
an abierit relicto corpore. Quomodo autem, vel quo
tempore, aut a quibus personis sanctissimum corpus
ejus inde ablatum fuerit, vel ubi transpositum:
utrumne resurrexerit, nescitur: quamvis nonnulli
astruere velint eam jam resuscitatam, et beata cum
Christo immortalitate in coelestibus vestiri. Quod et
de beato Joanne Evangelista ejus ministro, cui virgini
a Christo Virgo commissa est, plurimi asseverant:
quia in sepulcro ejus (ut fertur) nonnisi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.