PL 30, col. 128

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

votis omnibus cessare non debet etiam quilibet peccator
a laudibus, quamvis explere non queat quod
sentit. Unde sermo divinus cum de peccatore ageret
in Psalmis: Sacrificium, inquit, laudis honorificabit
me: protinus addidit: et illic iter est quo ostendam
illi salutare Dei [(Psalm. XLIX, 23)]
: ac si patenter
dicat, Illic iter est laudis ad aeternam laudem sine
fine mansuram: sed nemo apprehendet illud, nisi
ego praemonstravero. Propterea, charissimae, quia
iter salutis nostrae in laudibus est Salvatoris, hortor
vos et commoneo in hac sacra solemnitate genitricis
Dei Mariae, nolite cessare a laudibus. Quod si virgo
es, gaude, quia meruisti esse et tu quod laudas:
tantum cura ut sis, quae digne laudare possis. Quod
si continens et casta es, venerare et lauda, quia non

aliunde constat, ut possis esse casta, quam ex gratia
Christi, quae fuit plenissime in Maria quam laudas.
Quod si conjugata certe aut peccatrix, nihilominus
confitere et lauda, quoniam inde misericordia omnibus
profluxit et gratia ut laudent. Et quamvis non sit
speciosa laus in ore peccatoris, noli cessare a laude,
quia inde tibi promittitur venia, unde et omnibus, ut
laudes. Alioqui nisi juxta modulum ingenii nostri
Deum laudare in Sanctis suis studeamus: quomodo
eum, secundum quod canimus, juxta multitudinem
magnitudinis ejus, laudare poterimus? omnino quippe
praetermittendum non est, quod impleturi sumus
quandoque, secundum quod dicitur: Beati qui habitant
in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt
te [(Psalm. LXXXIII, 5)]
. Interdum vero quia

immensus est, quod voce non possumus, nec facundia
valemus, exsequamur votis et medullis cordis:
quia magnus et bonus est atque immensus, tantus
ac talis quantum ac qualem ipse se novit, ore ac
spiritu confiteamur ad justitiam et salutem.
VII.
Hinc, rogo, omnes pariter festivitatem gloriosae
semper virginis Mariae devotissime celebremus: quia
haec est dies praeclara, in qua meruit exaltari super
choros angelorum, et pervenire ultra quam nostrae
humanitatis est natura. Ubi non substantia tollitur,
sed gloriae magnitudo monstratur, cum elevatur in
dexteram Patris, ubi Christus pro nobis introivit
pontifex factus in aeternum ad coeli palatium. Haec
est, inquam, dies, in qua usque ad throni celsitudinem
intemerata mater et virgo processit, atque in regni

solio sublimata, post Christum gloriosa resedit. Sic
itaque ubique confidenter sancta Dei canit Ecclesia,
quod de nullo alio sanctorum fas est credere, ut ultra
angelorum et archangelorum dignitatem merito
transcenderit: quia etsi similitudo repromittitur
sanctis, veritas tamen negatur. Hoc quippe privilegium
non naturae est, sed gratiae beatae virginis Mariae,
de qua natus est ipse Deus et homo. Idcirco et
ipsa plus est meritis, et non natura quam virgo et
homo. Unde et si caeterae virgines imitantur illam
usque ad contemptum partus, et Gabrielis novae salutationis
obsequium: deinceps totum divinum est,
quod operatum est in ea, teste angelo: Quia Spiritus
sanctus et virtus Altissimi obumbrabit te. Ante hoc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.