PL 30, col. 127

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

Unde in carne angelicam vitam acquirere, majus est
meritum, quam habere. Esse enim angelum, felicitatis
est: esse vero virginem, virtutis: dum hoc
obtinere viribus virgo nititur cum gratia, quod habet
angelus ex natura. Utrumque tamen et esse virginem
et angelum, divini muneris est officium, non
humani: Ave, inquit, gratia plena [(Luc. I, 28)]
; et bene
plena, quia caeteris per partes praestatur: Mariae vero
simul se tota infudit plenitudo gratiae. Hoc quippe
est quod David canit: Descendet sicut pluvia in vellus [(Psal. LXXII, 6)]
.
Vellus itaque cum sit de corpore,
nescit corporis passionem. Sic et virginitas
cum sit in carne, nescit vitia carnis. Coelestis plane
imber in virgineum vellus, placido se infudit illapsu:
tota divinitatis unda se contulit in carnem, quando

Verbum caro factum est: ac deinde per crucis patibulum
expressum, terris omnibus salutis pluviam
effudit, et stillicidia gratiae humanis praestitit mentibus. Dominus,
inquit, tecum. Mira res et jam cum
Virgine erat, qui ad Virginem mittebat Angelum, et
praecessit nuntium suum Deus, sed a Deo non recessit:
nec teneri potuit locis qui omnibus habetur
in locis: et totus ubique est, sine quo nihil totum.
Ergo Verbum Patris numquam a Patre discedens,
homo pro nobis fieri dignatus est, secreto suo mysterio,
quod ipse novit: qui quoniam totum suscepit
quod est hominis, homo totus est: et totum retinens
quod Dei est, omnino aliud quam Deus (qui natus
est ex Maria) esse non potuit. Scit enim Deus omnia
et potest. Propterea quia ita est, scivit se ac potuit

in utero Virginis sine sui corruptione miscere atque
unire, ut unus esset Christus Deus et homo, una
persona, unaque substantia. Ob quod Dei genitrix
electa et praeelecta jure ab Angelo salutatur, et praedicatur
gratia plena. Vere plena, per quam largo
sancti Spiritus imbre superfusa est omnis creatura.
Et ideo satis eam devotissime primum Angelus veneratur
et salutat. Miratur itaque et ipse qualis aut
quanta sit quam salutat: non enim simplex, fateor,
vel consueta fuit ista salutatio, sed omni admiratione
digna. Siquidem venerationis fuit delatio, oblatio
muneris, famulatus obsequii. Quia etsi in sanctis
patribus et prophetis gratia fuisse creditur: non tamen
eatenus plena. In Mariam vero totius gratiae,
quae in Christo est plenitudo venit, quamquam aliter.

Et ideo, inquit, benedicta tu in mulieribus, id
est, plus benedicta quam omnes mulieres. Ac per
hoc quidquid maledictionis infusum est per Evam,
totum abstulit benedictio Mariae. Insuper gratiam refudit
Christi ortus, quam non habuit prius omnis
mundus. Igitur quod natura non habuit, usus nescivit,
ignoravit ratio, mens non capit humana, pavet
coelum, stupet terra, creatura omnis etiam coelestis
miratur: hoc totum est, quod per Gabrielem Mariae
divinitus nuntiatur, et per Christum adimpletur.
Qua de causa de tali tantaque loqui, me indignum
fateor: sed et puto quod nemo sit qui praesumat,
nisi qui quanta sint quae panduntur, penitus ignorat.
VI.
Tamen etsi ad haec nemo idoneus invenitur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.