PL 30, col. 126

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

sed de coelis. Hinc ascendisse leguntur in coenaculum,
in quo pascha dignissime celebrabatur: ibi quippe
manebant cum Maria matre Jesu unanimiter aspirati
in charitate, perseverantes in oratione, donec
induerentur virtute ex alto. Coeperant enim jam
orare qui dudum cum Domino conversantes virtutibus
et miraculis pascebantur. Et bene perseverabant
in oratione nihil haesitantes, donec acciperent
munera Spiritus sancti quae poscebant. Quos et vos,
o filiae imitamini, quae in schola Christi permanere
vovistis: perseverate in orationibus unanimiter viventes,
donec intrare possitis gaudia aeternae vitae,
quo beata Virgo feliciter hodie introivit, alternantibus
hymnidicis angelorum choris intra pascua aeternae
viriditatis: ubi una societas civium supernotorum,

ubi dulcis solemnitas angelorum, ubi post labores
et aerumnas felix et suavis refectio animarum.
Hodie gloriosa namque semper Virgo Maria coelos
ascendit: rogo, gaudete: quia (ut ita fatear) ineffabiliter
sublimata cum Christo regnat in aeternum.
Regina mundi hodie de terris et de praesenti saeculo
nequam eripitur: iterum dico gaudete, quia secura
de sua immarcescibili gloria ad coeli jam pervenit
palatium. Exsultate, inquam, et gaudete, et laetetur
omnis orbis, quia hodie nobis omnibus ejus intervenientibus
meritis salus aucta est. Vobis quoque diligentibus
eam, honor, et virtus una cum reliquis
sacris virginibus amplior praestatur et gratia. Idcirco,
dilectissimae, laetamini et laudate, quia si
Deum ore prophetico in sanctis suis laudare jubemur,

multo magis eum in hac celebritate beatae
Mariae Virginis matris ejus oportet cum hymnis et
canticis diligentius extollere, et dignis Deo jubilare
praeconiis, ac mysticis honorare muneribus. Nulli
enim dubium, quin totum ad gloriam laudis ejus
pertineat quidquid digne genitrici suae impensum
fuerit, atque solemniter attributum. Ex quo timeo
satis, et valde pertimesco, dum vestris cupio parere
profectibus, ne forte sicut improbus, ita et indignus
laudator inveniar.
V.
Profecto cum nec sanctitas vel facundia suppeditet,
ut beatam et gloriosam Virginem Mariam digne
laudare queam: quoniam (ut verum fatear)
quidquid humanis dici potest verbis, minus est a
laude coeli: quia divinis est et angelicis excellentius

praedicata et laudata praeconiis. A prophetis quidem
praenuntiata: a patriarchis figuris et aenigmatibus
praesignata: ab evangelistis exhibita et monstrata:
ab angelo venerabiliter atque officiosissime salutata.
Praeterea qualis et quanta esset, ab eodem divinitus
declaratur, cum dicitur: Ave, gratia plena, Dominus
tecum: benedicta tu in mulieribus. Talibus namque
decebat Virginem oppignerari muneribus, ut esset
gratia plena, quae dedit coelis gloriam, terris Dominum,
pacemque refudit, fidem gentibus, finem vitiis,
vitae ordinem, moribus disciplinam. Et bene angelus
ad Virginem Mariam mittitur: quia semper angelis
cognata virginitas. Profecto in carne, praeter carnem
vivere, non terrena vita est, sed coelestis:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.